| quod verbis predicabat ostendebat exemplis, tamen precipue Romanus christianorum
 episcopatus. Qui a beato [Petro] apostolorum principe sumens exordium per ducentos
 ferme annos usque ad pii Constantini tempora continuis bellorum successibus
 diebus noctibusque cum antiquo hoste decertans, XXXIII bus vicibus de eodem
 veternoso serpente triumphans, non ante desiit tolerando certare, subiciens sibi principatus
 et potestates, quam ipsum Romani imperii ducem christianę subiceret religioni.
 EXPLICIT LIBER PRIMUS.
 INCIPIT SECUNDUS.
 Igitur Constantino a Silvestro sanctę Romanę ęcclesię episcopo baptizato
 et ab eodem imperiali diademate sublimato, clausa sunt templa, reseratę sunt ęcclesię,
 cepit in parietibus depingi imago Salvatoris et é publico deici imago Iovis, ceperunt
 altaria erigi et simulacra deici, reddita est pax in toto orbe ęcclesiis; quamvis
 non longo tempore duratura.
 Nam eiusdem pii principis tempore surrexit Arrius, maximus ęcclesię devastator,
 a quo Arriana heresis exorta est et ab eo mille hereseos novitates; contra quas omni
 christiano pugnandum pro officii sui consideratione nulli dubium est. Nam veternosus
 serpens, dolens imperialia vasa, per que christianam persequebatur religionem,
 sibi esse sublata, omnem se collegit in iram; et per quosdam suę artis viros, falsa
 iusticia debriatos, non cessavit nec cessat nec ad usque illius, qui extollitur supra omne
 quod dicitur aut colitur deus, tempora cessabit ęcclesiae maculare puritatem.
 Set cum a Constantino ceperimus, Constantini laudes prosequamur. Hic est
 Constantinus, qui legem posuit ęuangelicę doctrinę consonantem: ut omnes episcopi
 Romanum pontificem haberent caput, sicut omnes iudices regem. Hic est dominicę
 crucis inventor, Christi nominis maximus propagator, almę novę Romę fundator,
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 |