| XI
 De undecima parte
 Quae est de quaestionibus
 Haec pars diuiditur in duodecim partes seu loca, disposita et
 proportionata ad quaestiones, secundum materiae diuersitatem,
 ex qua sunt. Nam in uno loco siue parte est significata solutio unius
 quaestionis, et in alio loco solutio alterius quaestionis. Propter
 quod diuersimode applicabimus quaestiones ad praedicta loca.
 Et hoc duobus modis, uidelicet faciemus aliquas quaestiones,
 quas soluemus; et alias, quas non soluemus, similiter faciemus. Et
 istas dimittemus artistae bene intuenti, ut ipse bene abstrahat
 solutionem ab illa parte siue loco, cui quaestiones transmittemus;
 nam in illa parte siue loco solutio est significata. Hic uero paucas
 quaestiones faciemus et soluemus causa breuitatis. Nam haec Ars
 abstracta est ab Arte magna, ut ipsa breuius tractetur ut
 intellectus sub paucis uerbis apprehendat multa. Et sic intellectus
 est magis uniuersalis. Et per solutiones istarum quaestionum,
 sic positas seu datas, poterit dari solutio aliarum quaestionum suo
 modo.
 Loca siue partes, ad quas transmittemus quaestiones, sunt
 duodecim, ut iam supra dictum est, uidelicet: (1) Prima figura, (2)
 secunda figura, et (3) tertia figura, (4) quarta figura, (5) definitiones,
 (6) regulae, (7) tabula, (8) euacuatio tertiae figurae (9)
 multiplicatio quartae figurae, (10) mixtio principiorum et regularum,
 (11) nouem subiecta, (12) centum formae.
 Et primo de prima parte siue loco dicemus.
 | 
 |