est ut ubique esset luctus et lamentum piorum, atque e contra vesana 
exultatio reproborum. Quod ego audiens, tumultuosam et confusam protinus 
reliqui urbem eumque prosecutus sum. Die igitur eodem nocteque sequenti 
festine properans, die altero ad praefatum, iam sole oriente, perveni 
lacum. Supra cuius enim dum incederem litus et Stationi, ubi parentela 
mali Widonis habitabat, essem propinquus, obvius habui virum nomine 
Martinum, qui se dicebat fore presbyterum. Hic me interrogavit unde essem 
quove pergerem. Cui ego, ut veritatem securius ab eo inquirerem, ex 
parte mentitus sum dicens: << Ex illa plebe sum et compares mei huc me direxerunt, 
ut manifeste valeant scire utrum verum sit quod apud nos de 
Arialdo clericorum inimico noviter insonuit, scilicet quod extinctus sit et si 
eis super hoc pleniter laetandum sit >> . At ille: << Revertere - inquit - mecum 
et, cum ad ecclesiam, quam paululum post te reliquisti, redieris, optime 
de hoc instructus eris >> . Et tunc mihi secum revertenti ait: << Hesterna 
namque die vox laetifera nostro insonuit loco dicens: «Arialdus, clericorum 
adversarius, vinctus habetur in nave et in ripa laci». Ad quem illico 
cum multis aliis decurri et, arrepto palo optime acuto manuque erecta, in 
pectore eius illum infigere volui, sed enim non sum permissus. Missi sunt 
quidem quinque protinus viri a domina nepte archiepiscopi, de quorum 
ferocitate ipsa non dubitabat, qui eum a militibus dividerent et in locum 
quo ipsa eis iusserat ducerent. Quod sine more completum est. Et in tantam 
illico est ductus solitudinem, ut vix ibi sit aliquando accessus hominum 
et tantummodo navigantium, sed silvestrium solummodo habitatio 
bestiarum. Quid te verbis longius protraham? Ibi cadaver eius sine auribus,
  |  
  |