: Annales Ceccanenses

Pag 292

poesia


Quem rota sublimat, eadem duxit ad ima.
Huius opus gessit, hic munus rite capescit.
Tristitiam tristi Dominus modo duplicat isti.
Nil faciendo morae Corradus tunc cito Sorae
Custodum fraude roccam suscepit et arcem.
Gaudeat et caveat, nec nimium paveat.
Sunt quia divisi consortes ad mala nisi.
De domibus regno veteri de Turre memento
Tertius annus erat Domini cum mille ducentis,
Quando Salerni Gualterius ille receptus,
Urbis per stultum medium fugat et Diopuldum.
Prospera mensis erat lux Francis et duodena,
Quam decet a regni venerari gente Novembri.
Quintus et annus erat Domini cum mille ducentis,
Et fuit undena Iunii lux in prima mensis,
His octava datur indictio quae renovatur,
Cum comes est Brammae Sarni devictus ad amnem
Stultitia casu nec Marte solo superatus.
Multos Francorum dolor angit et Italicorum.
Est Runcevalli similis devictio Sarni,
Quando nepos magni Caruli fortissimus armis
In campo victus, Ganulus cum prodidit ipsum,
Qui revocare tuba dominum sociosque refutat.
Heu regale genus, iubar et decus omne Quiritum,
Heu genus oppositum vitiis, virtute potitum,
Quod cito sic cecidit multorum gloria, virtus!
Multis Apuliae capud est a corde rescissum,
Et datur ut culmo viridi sedeat Diopuldo
Qui nunquam novit quae sit natura leonis,
Indulgere quia cuius scit nobilis ira,
Parcere prostratis hic novit et humiliatis.
Culmus id est mundus, auriga Deus, rota currus,
Quos si quando volet ditat, terit et levat ore.



150




155




160




165




170




175




180
Torna all'inizio