: Summa salutationum

Pag 273


Summa salutationum
Incipit summa salutationum
[I] 1. In hac summa queratur utilitas et non vanitas, brevitas et non prolixitas,
que in tres partes dividitur. In prima parte continentur omnia genera
salutationum, sed in triplicem statum personarum.
[II] 2. Est enim triplex persona: mediocris, alta et sublimis, quibus triplex
stilus dictandi adaptatur. 3. Inter has personas apostolicus et imperator tantum
sublimes esse cernuntur. Et ideo habent salutationes admodum variabiles.
[III] 4. Nam dominus papa, scribens alicui persone, se semper premittit in
litteris suis et bipartita est forma, que talis est: «Clemens episcopus, servus
servorum Dei, dilecto filio in Christo et illustri regi Francorum salutem et
apostolicam benedictionem». 5. Set si autem scribat hereticis vel excommunicatis
non ipsos salutat, set dicit: «spiritum consilii sanioris». 6. Videndum est
etiam quod dominus papa omnes patriarchas, archiepiscopos et episcopos appellat
fratres in Christo hoc modo: «Clemens episcopus, servus etc., venerabili
fratri episcopo Reatino salutem etc.». 7. Set addit aliquando in contestu salutationum
de spirituali gratia secundum merita personarum.
[IV] 8. Item dominus imperator, qui preest universis terre principibus,
solum dominum papam premittit in suis salutationibus, hoc modo: «Beatissimo
in Christo patri et domino suo C., Dei gratia sacrosancte Romane ecclesie
universali et summo pontifici, Fredericus eadem gratia Romanorum imperator
et semper augustus Ierusalem et Sicilie rex, reverentiam in omnibus christianam»;
vel aliter «salutem et pedum oscula beatorum». 9. Item dominus imperator
aliquando scribit subditis et fidelibus suis, tam principibus, quam aliis,
diverso modo. 10. Scribit enim principibus imperator hoc modo: «Fredericus
etc. dilectissimo amico suo et illustri regi Francorum salutem et sincere dilectionis
constantiam».

Torna all'inizio