Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 78


2 Miser auarus habundare se asserit ut decentius congreget que
reponit. 2' Proinde est quod tibi conuenit expendere ac uiuere
congruenter, et ne dubites de futuris, quia grata superueniet
que non sperabitur hora.
3 Avarus nichil possidet set a peccunia possidetur, quia non ea
utitur, immo ipsam custodit ut sibi misero dominetur. 3' Rogo
itaque dilectionem tuam ut non te rebus set res tibi subicias,
sciens quod nichil ex his tecum portare poteris in extremis.
4 Avarus tristis, nudus et famelicus nunquam potest quiescere,
quia die noctuque quomodo cumulet non desinit cogitare. 4'
Hinc est igitur quod crimen auaricie quod homines sic infestat
a uobis uelut dolus respuatur.
5 Avarus et ydropicus similantur, quia nec unus diuitiis nec alter
potibus saciatur. 5' Cum itaque homines similari non debeant
ratione uitii set uirtutis, si nostre cupis amicitie sociari, auaricie
tenacitatem repellas, que tuam famam nititur suis maculis
denigrare.
6 Religiosi multum auaritiam detestantur et uerbis ei detrahunt
set factis totis uiribus famulantur. 6' Jnde est quod nec in cappa
nigra uel alba, magna clerica ieiunio uel tonsura confidas, quia
licet agni superficialiter uideantur, lupi tales intrinsecus sunt
rapaces.

Torna all'inizio