Honoris et fame vestre zelator, circumspectionem vestram deprecor et 
exhortor, quatenus super causa litigii, que inter vos ex parte una, et neptem 
vestram ex altera vertitur, sic curialiter, sic benigne gerere vos velitis, 
ut multiloqui vulgi lingua de inordinate cupiditatis vitio non condempnet, 
sed de beneficentie gratia, qua ipsam tenemini carnaliter prosequi, 
merito vos commendet. Vale. 
  
Littera consolatoria missa per Stephanum cuidam iuveni qui noviter 
venerat ad curiam et qui conquerebatur de fortuna, pro eo quod non poterat 
cito ad statum prosperum promoveri. 
Ut malefide fortune dona non segnis exquireres, abdicatis patriis laribus, 
venisti nuper ad curiam, aptus servire quod placeas et laudabilibus, 
qui precipue requiruntur in iuvene, moribus informatus. At quia volvente 
rota non cito proveheris, lacer exululas et in fortunam singultuosas aggregas 
questiones. Sed si diligenter, amice, revolveres, vis querele tibi non 
subvenit, quantumvis a te subtraxisse videatur nubila vultum suum. Scis 
enim licitum esse celo nunc lucidos dies proferre, nunc eosdem condere 
noctibus tenebrosis. Scis, inquam, licere anno terre vultum nunc florum 
distinctibus et frugum ubertate redimire, nunc eamdem sterilitate confundere 
nimbis, frigoribus et ymbribus pluviosis. Illud etiam non ignoras, 
amice, quod vis est mari nunc equore strato blandiri, nunc ipsum horrescere 
turgentibus fluctibus et procellis. Quid ergo ingemiscis? Num fortune 
concludere poteris, ut exercere sibi non liceat iura sua? Minime 
inquam etiam quantiscumque te articulis communires. Igitur si fortune
  |  
  |