vellent illic castramectari, marchio ad omnia promptus et audax ibi castrametatus est. Ideoque et a 
Saladino acrius impugnatus. Scopulos itaque iussit incidi marinos, ut portus ibi fieret vassa Tyrensia 
recepturus, qui usque in hodiernum diem portus dicitur Marchionis; muniunt se peregrini fossatis ab 
intus in circuitu et foris effossis, ut in medio constituti se ab ulterutrus facilius tuerentur incursibus 
Duces etiam sive rectores, ut omnis amoveretur controversia, prefecerunt, ut Francigene suis et qui de 
imperio imperialibus obedirent. Et ecce XLV galee, que veniunt ex Egypto, in festo sancti Stephani 
in portu applicant Achonensi; stupefacti ergo peregrini terra marive conclusi elegerunt pocius pugnando 
mori quam sine certamine subiugari. Quos marchio  ad prelia doctus  exanimos factos sermonibus 
animat, universis asserens, quod galeas Saracenorum penitus conculcaret; adiit itaque Tyrum in modico  
galeone, quamvis illa nocte centies ad mortem cruciatu ventorum afflictus. Cum itaque Tyrus 
neccessitates exercitus aperuisset et eos ad armandum galeas animasset, dixerunt: Parati sumus tecum 
vivere et in mortem ire. Et ecce marchio in exitu Februarii cum stolio viriliter in portu extitit 
Achonensi, exonerans Saracenorum vasa victualibus onusta pacifice eorundem; ad hec, cum civitas 
castellis capienda proculdubio speraretur, econtrario castella igne a Saracenis conburuntur agresti. Sed 
et due Saracenorum galee navali certamine capiuntur. 
  CLXVII. De imperatore Frederico primo et ordinatione imperii et 
de divisione hereditatis, quam fecit inter filios, et de transitu peregrinationis,  
quam fecit ultramarinis partibus.  
Eodem anno felix imperator quinque habens filios, Henricum inter ceteros primogenitum, quem 
fecit cesarem, Fredericum Suevorum ducem, Ottonem comitem, Conradum et Phylipum, ducem atheletam  
Christo, sed ceteris cum regno et regalibus cesari conmendavit, et occidentale relinquens imperium  
paccatissimum et ordinatum, partes his comittibus et hoc ordine et hoc, ut scribimus, omine 
adiit orientis. In festo sancti Georgii arripuit iter; et exiens de Alamania, a Ratispona descendit 
navigio ad partes Austrie, exercitu per terram cum equis et curribus comittante; deinde per Pannoniam, 
hospitali pro pauperibus infirmis instituto, et hospitalariis et neccessariis assignatis, introivit Ungariam, 
ubi dicitur habuisse nonaginta milia pugnatorum, in quibus erant XII milia militum. Et a Bella 
Ungaro apud Strigonium honorifice receptus, Ungariam pertransiit; premisitque ad imperatorem 
Ysachium Constantinopolitanum episcopum Monasteriensem et comitem Robertum de Nashu; qui eos 
detinuit, et eos exercitus ad introitum Bulgarie, ut transitum impedirent, premisit. Erat autem ibi 
nemus itineris quatuor dierum, cuius viam artissimam preses Burgarie dissipavit, et in exitu nemoris 
munitionem faciens preparavit se cum exercitibus cesarem impugnare. Sed nemore magno cum labore 
et difficultate pertransito dux Suevorum, qui exercitu precedebat, munitionem destruxit et magnam 
illorum multitudinem interfecit; cum Nisam civitatem apropinquaret, comites Servie gratanter subici 
affectarem, sed serenissimus imperator pacem affectans eos suscipere recusavit. Deinde nono Kal. 
Septemb. civitatem que Phylippis dicitur inpugnantes eam ceperunt; est autem hec civitas metropolis 
Macedone; alius nobis innotuit, quod non Phylippus, sed Phylippolim adierunt. Ibi certificatus 
est imperator de nuntiorum captione suorum. Ibique misit litteras imperator Ysachius imperatori fastu 
et arogantia plenas, dicens:  Ysachius a Deo constitutus imperator sanctissimus, excellentissimus, potentissimus,  
sublimis, Romanorum moderator augustus, heres corone Magni Constantini, dilecto fratri, imperii 
sui maximo principi Alamanie gratiam suam et fraternam et puram dilectionem;  tunc erat continentia 
litterarum indignatio de presumptuoso imperatoris adventu in Greciam; deinde Grecus imperator 
maximam Grecorum et Turclorum exercitum contra Romanum imperatorem direxit; contra quos 
Suevorum dux, filius eius, acriter dimicans, eos superavit et fugavit et intra quedam menia se recipientes  
maxima vi cepit et omnes occidit; duodecim vero Turchos in quadam munitione, ubi se receperunt,  
viriliter resistentes igne cremavit. Postmodum Andrinopolim venientes, que civitas a virilitate  
vel a fundatore nomen accepit, eam optinuerunt; sicque factum est, quod quedam oppida manu 
forti ceperunt et quasdam civitates in redictione a receperunt, ut Remothicon, Archadiopolin et |  
  |