: Chronicon Novaliciense

Pag 154

III


ioculator, relinquens omnia itinera, ducebat regem cum suis per
crepidinem cuiusdam montis, in quo usque in hodiernum diem
via Francorum dicitur. Cumque de predicto descendissent monte,
devenerunt in planiciem vici, cui nomen erat Gavensis ibique
se adunantes struebant aciem contra Desiderium. Desiderius
vero sperans Karolum ante se ad bellum. Karolus autem a
dorsa ipsorum de monte descenso, festinabat. At ubi Desiderius
talia conperit, ascenso aequo, Papiam fugiit. Franci enim, diffundentes
se huc illucque, capiebant omnia, vastantes castella
scilicet et vicos. Tunc accedens iamdictus ioculator ad regem,
pętiit ut sibi promissum daretur, quod ante illi pollicitus fuerat.
Tunc ait illi rex: «Postula quod vis». Cui ille: «Ergo ascendam
in unum ex his montium et tubam fortiter personabo corneam et
quantum longe audiri potuerit dabis mihi in merito et munere,
cum viris et feminis». Et rex: «Fiat tibi iuxta verba tua». Qui
protinus, adorans regem, abiit ascendensque in uno monticulo,
fecit sicut dixerat descendensque ilico, ibat per viculos et arvam,
interrogans quos inveniebat: «Audisti», inquid, «sonitum
tube? » Cui si dixisset: «Ętiam, audivi», dabat illi mox colafum,
dicens: «Tu», inquid, «es meus servus». Ita ergo dedit illi
Karolus quantum sonitum tubę audiri potuit atque ita, dum
vixit, tenuit, suique filii post eum. Qui usque in presentem diem

Torna all'inizio