: Chronicon Novaliciense

Pag 150

III


Quod dabitur viro premium
qui Karolum perduxerit in Italię regnum,
per qua quoque itinera
nulla erit contra se hasta levata,
neque clypeum repercussum,
nec aliquod recipietur ex suis dampnum?
Cumque haec dicta ad aures Karoli pervenissent, accersivit illum
a se et cuncta que quęsivit dare illi post victoriam repromisit.
XII. Karolus ergo mandans suos mox in crastinum paratissimos
ęssę ad iterandum. Ubi sanctissimus pater Frodoinus hoc
conperit, protinus illi duos monachos misit, mandans ut in crastinum
ante profectionem escam capere dignaretur. Quibus
Karolus respondit: «Ergo iam plurimi evoluti sunt dies, quibus
ego cuncta vestra bona cum meis in cibum consumpsi». At illi
perseveranter instabant, ut iussa sancti viri facere dignaretur. Et

Torna all'inizio