Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 70


lacrymis modo perfusis velut filius de sua matre et mortua deplorans, cuius auxilio cuiusque
sustentaculis ceterisque nutrimentis alitus fuerat, multisque singultis pectus conquassantibus
meum, quae meis evenere temporibus, non per omnia sed per aliquas particulas
posteris, ut se a talibus custodiant eloquar.
35. Sed priusquam ea in quibus animus intendit dicam, paucas ordinationes quae
usque ad exitum domni Heriberti mire constitutae fuerunt ac nitide permanserunt edicam;
sed numquid secundum quod prae ceteris eminens valebat, posteris fidelibus narrando ac
scribendo quivero ostendere? Minime certe; nam ut omnia non omittam, ab ecclesiarum
rectoribus ac magistris, qui ipsos et populum in dilectione Dei et proximi rexerant, et
qualiter in divino officio studiose insistebant, et subditos ut curialiter cultibus divinis die
ac nocte operam darent admonebant et adhortabantur, enucleatius pandere et aperire
curabo. Igitur ecclesiae beatae Mariae, quae huius archiepiscopatus secundum Domini
caput extitit et Deo annuente semper existet, quae Hyemalis usque hodie vocatur, ut beatus
Ambrosius ordinaverat, archiepiscopatu vita et nomine venerandus Wibertus praeerat,
qui cantu ac scientia Ambrosiana funditus doctus, necnon divinarum literarum peritia praeditus,
cottidie ferulam superius et inferius corio ornatam manu propria tenens, omnes
cura vigilantissima custodiebat. Quem ordines omnes tam maiores quam minores clerici
ex debito ut patrem timentes et ut fratrem amantes venerabantur. Cottidie enim regebat
et emendabat officia ecclesiastica, et si opus erat, puerorum ordinem aut per se aut per
magistros viros corripiebat. Intentus maxime circa ipsos quos ad sacros ordines recipiebat,
tam de urbanis quam de plebibus, adiuncto tantum primicerio studiose singulos sciscitantes,
si cantu lectione ac aliis bonis moribus ornati fuissent, necnon si essent sine
crimine, si unius uxoris viri, aut virgines, aut si in virginitate permanere possent, aut
cum uxore degere valerent. Si autem in virginitate uxorem aliquis non habens permanere
non posse fateretur, humanam ac fragilem naturam sciens restringi non posse nisi Dei
misericordia adiutus, continuo in testimonio bonorum virorum secundum legem humanam,
licentia a pontifice accepta, uxor tamen virgo illi desponsabatur; unde apostolus: Qui se
non continet, nubat.
Et unusquisque excepta causa fornicationis suam uxorem habebat;
qua accepta non minus venerabatur et amabatur, quam si sine uxore idem degeret; quoniam
qui sine uxore vitam in sacerdotio agere videbantur, viris uxoratis ordinis utriusque,
ne ab illis inhoneste circumvenirentur, semper suspecti erant. Usus enim ecclesiae totius
tam Latinae quam Graecae per tempora multa sic se habebat: sacerdos, qui unius uxoris
vir inveniebatur ac suae domui ac familiae bene profuisse a fidelibus compertus fuisset,
ad episcopatum summa cum devotione multis fidelibus laudantibus promovebatur. Quicumque
enim ex clero concubinarius inveniebatur, cuiuscumque ordinis foret, ultra non
promovebatur; iudicantes gravissimum peccatum esse, de quo dicit apostolus: Qui adhaeret
meretrici, unum corpus efficitur.
Qui autem nec aetate nec scientia nec bonis moribus
pollebant, ut studiose a magistris quae necessaria erant discerent, benigne adhortabantur,
quatenus ad hoc officium recipiendum quandoque Deo volente venirent, meliusque informati
apparerent. In choro vero archidiaconus et archipresbyter, unus ab una chori parte,
alter ab altera, chorum ipsum regentes religiose, ut psalmos ymnos cantus ceteraque
divini cultus officia ordines ceteri psallerent, curialiter die ac nocte insistebant. At si
eorum unus inhoneste aut cantaret aut legeret aut staret, aut mussitando in choro alterutrum
verbosaret: aut sese continuo a vitio in quo peccabat emendabat, aut extracta
interula in secretario virgis ab archidiacono vellet nollet emendabatur. Non erat enim
homo qui ipsum de eius manibus eripere auderet, quamvis ille qui scopabatur aut de
marchionibus aut de comitibus aut de capitaneis natus fuisset. Itaque officia ecclesiastica
in omnibus timore ac reverentia horum religiose ac curialiter die ac nocte celebrabantur.
Nullus enim sine candida toga chorum intrare audebat, nullus sine caputio birri capite
velato intrare chorum audebat, nullus horum inhoneste gradiens intrare audebat, nullus
balbutiens lingua de aliquo officio sese intromittebat, nullus clericus indumentis diversis
vestiebatur, nullus laicalem habitum aut in birro aut in vestibus aut in calceamentis sumere
audebat. Quid multa? Omnes ita vivebant in domibus propriis, quasi in alienis, circa
divina officia solliciti, circa usus ecclesiae et suorum accuratissimi. In tantum enim in

Torna all'inizio