Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 519


lupis predictis, ut in hostes irruerent, helephantes, dum in illas
ymagines quasi in homines proboscides suas extenderent sicut
facere solebant in hostes, comburebantur; et lupi similiter, et
taliter fugiebant ab igne. Viso vero Alexandro quod bestie sic
fugiendo recederent, consequenter processit ad bellum. Que pugna
XX diebus duravit, ita quod ex utraque parte plures perditi
fuerunt. Et tunc contra Porum clamavit Alexander: non est
honor regius suam miliciam morti exponere que vitari potest;
vides, jam quasi nostre societates perduntur: ad quid hoc
permittimus? Pugnemus nos duo ad invicem, et quicumque nostrum
alterum occiderit, regnum victi obtineat. Quod multum
placuit Poro, pro eo quod ipse erat magni corporis et Alexander
parvi. Cum ergo insimul ambo pariter diu et acerrime
dimicassent, audivit Porus in exercitu suo vocem magnam, quam
stupens, vultum illo vertit ut videret quid esset; et tunc
inter ambas spatulas percussit eum Alexander, mortuumque prostravit
in terram. Et cum ipsius milicia certificaretur de obitu
domini sui, conati sunt nichilominus ad expugnandum Alexandrum
et suos. Quibus dixit Alexander: qualiter expugnatis nos
taliter, ex quo dominus vester mortuus est? At illi dixerunt:
quia volumus honorifice mori. Et dixit Alexander: qui sua
arma exuerit et in terram proiecerit, sit ab omni malo securus.
Et quilibet illorum, hoc intellecto, arma deposuit et sic pugna
cessavit; et benefecit postmodum eis. Deinde precepit Porum
honorice tumulari, sicut reges decebat, et capi fecit postmodum
totum thesaurum suum et arma sua. Et exinde pervenit Alexander
ad Brathenios, ad quos priusquam aplicaret, ipsi quandam
comitivam sapientum miserunt ad Alexandrum; qui dixerunt

Torna all'inizio