Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 99


evasurum. Itaque sagitteam quanta potuit celeritate faciens
preparari, nautis, armis ceterisque rebus necessariis eam premuniit.
Cumque thesauros suos fecisset illuc sub noctis silentio
comportari, sequenti die post occasum solis, fingens se novum
adire velle palatium quod in ea parte civitatis que vocatur Kemonia
nuper construxerat, cum paucis eunuchis quos secum decreverat
adducendos, ad mare perrexit; ibique, dimissis equis,
navem conscendens ad Masmudorum regem in Affricam transfretavit.
Quod cum summo mane fama per populum dispersisset,
eorum qui partes eius sequuti fue[rant animos inopinate] rei perturbavit
eventus; [Gille]bertum vero comitem eiusque fautores in
amplioris spei fiduciam extulit, arbitrantes propositum suum nullo
posse deinceps obstaculo prepediri. Dicebant autem plerique, et
hec erat plebis opinio, quod gaytus Petrus preter immensi ponderis
aurum, de quo dubium non erat, plurima quoque secum abstulerat
regie dignitatis insignia. Quod tamen regina constanter
denegans, asserebat nichil eum penitus de thesauris regiis attigisse.
Cum ergo post hec ad palacium episcopi, comites et familiares
curie convenissent, diuque super eo quod acciderat invicem
disceptantes, causam modumque rei disquirerent, subintulit comes

1



5




10




15




20
Torna all'inizio