Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 378


quod concessionem hujusmodi pro memorato secundogenito
promptus acceptet et negotium
ipsius regni Aragonum contra regem depositum
viribus assumat et animo, et temporali gloria
......... vivaciter exequatur, ac quos
Ecclesia verbaliter poenis addicit, realiter ipse
percutiat et flagellet, venerabilem patrem dominum
Joannem dictum Zelotta, tituli sanctae
Ecclesiae presbiterum cardinalem, apostolica
Sedes in Franciam providet profecturum. Huic
autem postquam suis aut verius Sedis apostolicae
monitis rex Franciae ac inductionibus acquievit,
et concessionem hujusmodi pro secundogenito
acceptavit, dominus papa in regno Franciae
plenae legationis officium impertitur, cardinali
praefato committens nihilominus, quod
in auxilium regis Franciae, ac sui secundigeniti,
quem jam regem Aragonum titulat, praedicet
contra inobedientes Aragonenses publice verbum
crucis.
CAP. IV
DECIMAE COMMODANTUR IN SUBSIDIUM REGIS
FRANCIAE.
Praeter haec in subsidium regis Franciae decimas
ecclesiasticorum proventuum per totam
Galliam dominus papa colligi, ac regi eidem
exhiberi per aliquot annos mandat. Ad haec,
quia litium et bellorum dubius est eventus,
multaque veniunt sub coeco marte discrimina,
quae soli Deo tamquam futura sunt cognita,
quaero quis tam perspicax mathematicus augurari
lingua praesaga valeat, quae caussa sit
victrix, quaeve sit victa, an quae victura, quaeque
vincenda? Posset forsitan sub generalitatis
dubio respondere: victrix caussa diis, sed victa
placuit rationi; praecor haec secum disserere,
postquam de fine sibi constiterit agendum. Unum
scimus ad praesens, quod te, Petre, rex Aragonum
quondam appellate, jam regem ulterius non
audemus dicere: non dedigneris igitur, si de
caetero in agendis baptismatis nomine appellamus,
nam istud cum persona sua fertur, quod
mors sibi rapere sola potest. Ecce rex Carolus
te Petrum in loco pugnae satagit praevenire, et
ut in Calabria post subsistat instruis insidias,
et paras offendicula pedibus Gallicorum. Rex
igitur Carolus, qui propter jusjurandum adimplere
pactorum foedera intendebat, dimisso principe
primogenito suo in toto regno vicario, versus
Franciam gressus accelerat, milites quosdam,
quos de pugnatorum numero centeno ferre decreverat,
secum ducens.
CAP. V
Quum princeps in plano S. Martini moraretur,
rex Aragonus Seminarias ingreditur.
Princeps ad haec in plano S. Martini cum
exercitu copioso subsistens, et existente sibi domino

Torna all'inizio