| clemenciam, ut eadem precepta, ac legales scripciones, nec non
 predia per diversos fines regni Italici coniacencia idem cenobio collata,
 per nostre confirmacionis preceptum in prefatum venerabilem
 locum concederemus, et confirmaremus. cuius peticionibus faventes,
 pro Dei amore animarumque nostrarum remedio, per hoc
 nostre confirmacionis preceptum, prout iuste ac legaliter possumus,
 concedimus et confirmamus, ac penitus corroboramus in predicto
 cenobio Christi Martiris Vincencii omnia precepta precessorum nostrorum
 imperatorum et regum, videlicet Desiderii, Karoli, Lodovici,
 atque Lotharii, verumtamen omnes res et possessiones per
 diversas fines regni Italici posita, per eadem precepta, vel quolibet
 legali scripciones a principibus, ducibus, reliquisque fidelibus ibidem
 collatas, nec non monasteria, et cellas inferius nominatas); primitus
 videlicet declarantes ipsas hereditates, que circumdant ipsum
 monasterium per has quoque fines: (incipiente itaque fluvio, quod
 dicitur Sangro, deinde per montes puplicos usque in monte, qui
 dicitur Azze, et sic revolvente monte eodem usque in fluvio, quod
 dicitur Melfa, et quemadmodum decurrit ipsa Melfa usque ubi
 | 
 |