| Respondeo dicendum, quod circumscriptio personae a natura divina potest
 dupliciter intelligi. Uno modo quod circumscribatur omnis ratio personalitatis;
 et sic ipsa natura neque erit subsistens in se, neque erit in aliquo subsistente; et
 sic non habebit esse in re, sed in intellectu; et sic non conveniet ei neque assumere,
 neque aliquid agere.
 Alio modo potest intelligi quod circumscribantur personae distinctae quas fides
 ponit. Eis autem circumscriptis adhuc remaneret divina natura subsistens, sicut
 Deum intelligunt qui non habent fidem Trinitatis, sine hoc quod intelligant ibi
 Patrem vel Filium vel Spiritum Sanctum; unde adhuc remanebit ibi personalitas
 aliqua; et secundum hoc quaestio procedit de circumscriptione personarum
 distinctarum, quas fides supponit; et hoc modo dicendum, quod circumscriptis
 personis, adhuc divinae naturae conveniet assumere.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo, secundum et quartum patet solutio: quia procedunt secundum
 primum intellectum.
 Ad tertium dicendum, quod missio non est de necessitate Incarnationis simpliciter,
 sed de necessitate Incarnationis Filii; unde supra, distinct. 1, Magister
 dicit, quod Pater potuit incarnari, qui tamen non potest mitti.
 | 
 |