Salimbene de Adam: Cronica

Pag 537


[De causa destrutionis Bononie et de usuris non accipiendis et muneribus et
de aliis peccatis.]
...
In Cremona qui erant ex parte Ecclesie dicebantur Capellini
sive Capelletti. Qui vero erant ex parte imperii dicebantur Barbarasi.
In Pontificali Ravenne sic legi pluries, id est non semel
neque bis: «Venient barba rasi. Maxime sevient». Et est ambiguum
utrum de istis sit hoc intelligendum an de venturis adhuc.
Verumtamen isti multum desevierunt, dum imperatorem in Lombardiam
et in Cremonam introduxerunt, dum partem Ecelesie
de Cremona expulerunt, dum eorum adiutorio imperator et sui
guerram in Lombardia diu tenuerunt; et per eos multiplicata
sunt mala in terra, que nec adhuc finem habent nec videntur habere.
In Parma post destructionem Victorie et fugam Friderici
quicumque non bene tenebat partem Ecclesie appellabatur de
Malafucina, id est de mala fabrica dicebatur, eo quod haberet
monetam reprobam atque falsam, et sicut bos varius ita cognoscebatur.
Hinc Sapiens dicit, Prover. XXVII: Quomodo in aquis
resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta
sunt prudentibus. Que est causa? Audi Eccli. XIII: Cor hominis
immutat faciem illius sive in bono sive in malo. Vestigium cordis
boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore. Hinc Ionannes
ait, Io. III: Qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Unde
Ys. XXIX: De terra loqueris, et de humo adietur eloquium tuum.
Item Dommus dicit, Luc. VI: Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Unde Io. ait, prima IIII: Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo
locuntur, et mundus eos audit. Simili modo qui de parte imperii
erant tunc temporis non poterant se continere quin de ea loquerentur,
et statim cognoscebantur ex verbis suis, sicut dictum fuit
Petro, Mat. XXVI: Vere et tu ex illis es. Nam et loquela tua manifestum
te facit. Sic erat tunc temporis de talibus qui de parte
imperii loquebantur.

Torna all'inizio