quoniam Ianuenses sic tempestive fuerunt in fide Christi consolidati 
et fundati, ideo hodie inveniuntur esse et circa 
fidei sacramenta constantes et firmi, et circa officia ecclesiastica 
asidui et circa verba Dei audienda devoti. capitula .Ve.  
partis. 
Sequitur quinta pars, in qua agitur de triplici statu, quem 
secundum varietatem temporis habuit civitas Ianue. et illa 
pars habet tria capitula. in primo capitulo agitur qualis et quanta 
fuit in statu sue inchoationis. in secundo qualis et quanta 
fuit in statu sue progressionis. in tertio qualis et quanta fuit et 
est in statu sue perfectionis. qualis et quanta fuit civitas Ianue 
in statu sue inchoationis. [capitulum primum]. 
Quoniam nemo repente fit summus et omnia magna incipiuntur 
a parvis et summa ab infimis, ideo civitas Ianue a
  |  
  |