: Chronicon Novaliciense

Pag 314

APPENDIX


<I>. Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac
patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus,
comitibus, domesticis, vicariis, centenariis, vel omnes missos nostros
discurrentes, praesentibus et futuris. Hoc nobis ad stabilitatem
regni nostri maxime credimus pertinere, si illa beneficia,
quod antecessores nostri reges ad loca sanctorum concesserunt,
per nostram auctoritatem confirmamus. Ideoque vir venerabilis
Frodoinus abba clementiae regni nostri suggessit, eo quod incliti
anteriores reges vel domnus et genitor noster bonae memoriae
Pippinus, quondam rex, integram emunitatem ad monasterium
Novalicis in valle Sigosina, quod est in honore beatorum
apostolorum Petri ed Andraeae vel ceterorum sanctorum constructum,
concesissent, ut nullus iudex publicus in rebus atque
facultatibus eiusdem ecclesiae ad causas audiendum, vel freda
exigendum, nec mansiones aut paratas faciendum, neque fideiussores
ad homines ingenuos aut servientes tollendum, nec nullas
redibutiones quae partibus fisci debebantur requirendum, inibi
iudiciari<a> potestas ingredere quoque tempore non deberet.
Unde et ipsas emunitates nobis in praesenti ostendidit relegendis,
per quas ipsum beneficium usque nunc tempore conservatum
esse cognovimus. Sed per firmitatis studium petiit celsitudini
nostrae, ut hoc circa ipso abbate eiusque post eum succedentibus
confirmare deberemus. Cuius peticionem noluimus denegare,
sed ita in omnibus praestitisse et confirmasse cognoscite.
Praecipientes enim, ut sicut constat ab antecessoribus regibus
vel domni et genitoris nostri fuisse indultum, inspectas ipsas
emunitates de omnibus rebus et facultatibus ipsius ecclesiae
infra regna, Deo propicio, nostra, Franciae, Italiae, in quibuslibet
pagis et territoriis, sub emunitatis nomine, cum omnibus rebus

Torna all'inizio