| EODEM quoque tempore, quidam clarissimi viri Alfanus, et Aldemari,
 germani filii Aldemari comitis, Audoaldus, et Landulfus
 castaldei optulerunt huic monasterio inclitam curtem suam in territorio
 Benafrano, per hoc scriptum, et eidem domno Leoni abbati.
 IN nomine Domini. Anno quadragesimo secundo regnante
 domno Constantino magno imperatore, et .XVI°. anno principatus
 domni Landulfi gloriosi principis, et .XII°. anno principatus
 domni Pandulfi filii eius, mense ianuario, .XIIIa. indiccione. Ideoque
 nos Alfanus, et Aldemari, germani filii quondam Aldemari, qui
 fuit comes, et Audoaldus castaldeus, filius quondam Aldemari, et
 Landulfus castaldeus, filius bone memorie Potoni, sicut nobis aptum
 et congruum est, bona etenim nostra voluntate, et pro firma stabilitate
 interesse idoneos subscriptos testes, per hanc quoque cartulam
 unanimiter et pari consensu donavimus tibi Leoni, venerabili
 abbati monasterii Sancti Vincencii, situm super fluvium Vulturnum,
 integram ipsam curtem nostram de finibus Benafro propinquo ecclesia
 Sancti Nycandri, ubi dicitur Preta Lata, cum omnibus suis
 pertinenciis, que fuit domnica, quam quidam Aldemari thesaurarius
 bisavius noster, concessam habuit a parte sacri palacii, per preceptum
 ab anulis bonorum preceptorum utraque parte sigillatum,
 cum omnia et in omnibus ad eandem curtem pertinentibus. in
 primis ipsum ca[m]pum qui dicitur de Balzemundu, habet fines:
 de uno latere [.....], unde per tempus aqua decurrit, que dicitur
 Fermina; alio latere fossatu; unum caput tenet in silice; aliud caput
 | 
 |