| suum et medicis languorem et sociis secretum, agit inique
 et [est] ipse similiter in re culpabilis. Ait leo: Quid est hoc?
 Cui respondit D[imna]: Relatum est mihi a quodam fideli
 socio, quoniam Senesba consilium cum maioribus tui exercitus
 habet, dicens eis: Ecce stans cum leone tanto tempore,
 expertus sum sue scientie et temptaui eius potentiam, ac
 ipsum inueni fragilem in omnibus et deficientem, et est mihi
 proditor et se ipsum non diligens. Cum autem hec peruenirent
 ad aures meas, presumpsi quomodo proditor est atque
 rebellis. Cum autem ostendisti sibi honorem et eum tibi coniunxisti,
 et eum super domum tuam ordinasti et fecisti consiliarium
 et secretarium tuum, ipse autem putat esse sicut tu,
 et estimat tibi esse successurum in regno, si te contingat a
 regno discedere. Nunc autem, domine rex, nequaquam sis
 negligens circa hec, quoniam dicunt sapientes: Quando
 nouerit rex esse in populo suo aliquos qui cupiunt ascendere
 ad suum statum et ad sui nobilitatem peruenire, ex proprio
 consilio et argumento aut propria auctoritate et diuitijs, expedit
 regi eos perdere, quoniam, nisi perdat eos, erit ipse perditus.
 Tu autem, domine rex, sapiens es et discretus in omnibus
 magis quam ego; sed videtur mihi vt habeas consilium
 de persona tua pro isto maligno et incredulo, antequam possit
 euadere de manibus tuis, et ne sis circa hec negligens, quoniam
 post damnum recuperare non poteris quod ex hoc possit
 insurgere. Dicitur autem quomodo homines mundi tres sunt:
 duorum ipsorum sunt, qui solliciti sunt in suis negocijs, quoniam
 incidunt [in] mala et non turbantur neque perterrentur,
 sed querunt consilium et argumenta euadere a laqueo, in
 quem ceciderunt. Sed secundus eorum melior est primo,
 | 
 |