Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 147

Liber II


ab eisque hanc in nos fabulam vel ex sua natura vel ex odio nostri vel ex aliquo commodo, quod se consecuturos sperent vel eius ipsius fallendi gratia confictam esse dicemus illis eum nullo modo credere oportere. Tum nostram innocentiam probabimus et ea quae in superiore excusatione praecepta sunt omnia, sed summissius et circum spectius exequemur quaeque superius de amicitia diximus, ea in observantiam, fidem et venerationem commutabimus eademque clausula epistolam concludemus. Si facta res apud amicum defendenda erit aut per se recte facta ostendetur aut accersita extranea causa comprobabitur. Si per se recte factam defendemus aut iura aut leges aut instituta aut consuetudines aut rationes, quibus id fieri liceat, afferemus ostendemusque nihil a nobis contra officium, contra amicitiam, contra aequitatem aut contra eius vel salutem vel dignitatem esse factum. Quid autem factum sit, post breve exordium cum rei extenuatione narrabimus. Exordium autem tum admirationem eius qui recte factum vel ignoret vel accuset, tum propositionem causae iustam atque honestam continebit. Probata autem his, quas modo dixi, rationibus causa, nihil de nostra amicitia propter id minui debere ostendemus quantique nos eum semper fecerimus atque in posterum facturi simus demonstrabimus rogabimusque eum, ut amicitiam, benevolentiam,

Torna all'inizio