Salimbene de Adam: Cronica

Pag 64


Domini nostri Iesu Christi in perpetuum sub celo habere velitis"».
Et respondi et dixi Domino Iesu Christo: «Domine, cum dicat
Sapiens in Proverbiis X: Non affliget Dominus fame animam iusti,
quare non das abundanter servis et amicis tuis, qui te laudant et
benedicunt, ne cum tanto labore et rubore mendicare cogantur?».
Quod duplici de causa vult Deus quod amici sui mendicent, ut qui dant premientur
et qui accipiunt orationem rependant.

Et respondit Dominus: «Volo ut hi qui dant mereantur
dando amore meo, sicut hi qui accipiunt amore meo mendicando
merentur. Nam Iohannes apostolus lapillos, quos mutavit in
gemmas, et virgas, quas convertit in aurum, non dispersit et
dedit pauperibus, sed revocavit ad materiam pristinam, eo quod
nullus ibi merebatur in dando. Volo autem nunc ut hi qui divitias
habent amore meo dent non habentibus, ut in die iuditii a
me commendentur et premientur in regno. Nam ego sum qui in
lege Moysi populo precepi Iudaico, Deutero. XV: Non deerunt
pauperes in terra habitationis tue. Idcirco ego precipio tibi ut aperias
manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra
.
Ideo Ecclesiasticus XXIX dixit: Propter mandatum assume pauperem,
et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum
. Hinc
sapiens mulier commendatur, Prover. XXXI: Manum suam aperuit
inopi et palmas suas extendit ad pauperem
. Quod autem dixisti,
quod possum, quando volo, abundanter tribuere, verum dixisti
et a Scriptura hoc didicisti. Ait enim Sapiens, Sap. XII: Subest
enim tibi, cum volueris, posse
. Unde Ysaias scripsit, LIX: Ecce
non est abreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata
est auris eius, ut non exaudiat
».
De bonis que contulit Deus Iudaico populo in terra deserta et invia et
inaquosa.

Probavit hoc Iudaicus populus, de quo dicitur: Petierunt,
et venit coturnix, et pane celi saturavit eos
. De hoc habetur Numeri

Torna all'inizio