Guido Faba: Dictamina rhetorica

103


CCVII.
De milite ad militem.
Preclaro ac strenuo militi domino S(alinguerre) Ferrariensi
militari gloria decorato, Prendiparte Bononie
salutem et successibus abundare. Pro honore militie quam
nuper suscepimus divina gratia suffragante, per nostros amicos
remunerare nos convenit histriones. Unde Mainettum, doctorem
curialem, laudabilem atque notum ad vestram excellentiam
mittimus, sicut petit, munerandum, vestram dilectionem
rogantes ut circa ipsum amore nostro velitis curialiter vos
habere.
CCVIII.
Responsiva ad predicta.
De honore vestre persone sicut proprio gratulantes, talem
doctorem, quem ad nos munerandum misistis, sic licentiare
curavimus magnis donis, quod cantando ubique glorificat
nomen vestrum.
CCVIIII.
De milite ad militem super alia materia.
Cum equi sint et arma nostre terre hominibus imposita
pro communi, de necessitate cogimur ad gratiam recurrere
amicorum. Quapropter dilectionem vestram, que nobis consuevit
in necessitatibus subvenire, propensius rogitamus, quatenus
unum dextrarium et loricam nobis commodare velitis et
mittere per presentium portitorem, scientes quod nihil hoc
tempore carius haberemus, quam si fiat quod petimus in
presenti.

Torna all'inizio