| Cap. XLIII.
 Capitulum Capuanensium regratiatur magistro
 Petro de Vineis, quod aliquid petit ab eis, et
 recommendat se sibi.
 Utinam in magnis a nobis gratiam sentiretis,
 quam in minimis ex innata vobis
 benevolentia memoratis. Bonarum
 quippe mentium est, non quid fiat,
 sed quo animo fiat attendere, et obsequentium
 debitum gratiam reputare. O quantum
 debet vobis Ecclesia; o quantum vobis civitas
 Capuana tenetur; quia non a civitate vel
 provincia laudem, sed civitati et provinciae
 laudis titulum acquisistis; ut jam non Petrus
 a Capua, sed a Petro Capua latius agnoscatur.
 Felix radix quae fructiferum protulit
 palmitem, felix vinea quae vinum praecipuum
 germinavit. Grates ergo vobis referimus,
 quod a nobis requiritis gratiam; et quod mandastis,
 implevimus gratiose rogantes ut Ecclesiae,
 matris vestrae, non sitis immemores.
 Cujus vos in sacramentis ecclesiasticis ubera
 lactaverunt.
 Cap. XLIV.
 Magister Petrus de Vineis cum magnis praeconiis
 extollit nomen Imperatoris.
 Quaestionis arduae petita responsio, in
 quantum respondenti permittitur, enodatur.
 | 
 |