Salimbene de Adam: Cronica

Pag 463


Quod papa Innocentius IIII misit in regnum contra imperatorem iam depositum
fratrem Symonem, qui fuit martyrio coronatus.
Item in hoc MCCXLVIII papa Innocentius quartus, qui
Lugduni habitabat cum cardinalibus suis, misit fratrem Symonem
de Monte Sarculo, Ordinis fratrum Minorum procuratorem,
de quo feci superius mentionem, in Apuliam, ut regnum Apulie
et Sicilie eriperet de dominio Friderici condam imperatoris depositi;
et multos attraxit ad partem Ecclesie. Tandem imperator
fecit eum capi et decem et octo martyria intulit sibi, que omnia
sustinuit patienter; nec aliquid potuerunt carnifices extorquere
ab eo nisi laudem divinam. Multa miracula fecit Deus per eum.
Qui pro nobis intercessor existat! Amen. Hic fuit amicus meus
in curia Lugdunensi veniens mecum ad papam, et veniendo de
Nicia Ianuam in navi multas historias diximus. Medíocris stature
fuit et niger, similis sancto Bonifacio. Homo semper iocundus
et alacer, bone vite prius et litterature ydonee. Multa redemit
modico pretio, ut habetur Eccli. XX. Unde Apostolus, II ad Cor.
IIII: Id enim quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis
nostre, supra modum in sublimitatem eternum glorie pondus
operatur in nobis.
De alio fratre Symone, qui dictus est de Comitissa, quem Deus miraculis demonstravit
illustrem.
Fuit et alter frater Symon, qui dictus est de Comitissa,
quem Deus miraculis demonstravit illustrem. Hunc fecit frater
Iohannes de Parma ministrum provincie sancti Francisci in valle
Spoletana. Hic fuit amicus meus et michi familiaris in conventu
Massilie, eo anno quo rex Francie transfretavit in primo passagio,
scilicet anno Domini MCCXLVIII.

Torna all'inizio