Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 38


ad id operam dabat, ne factum hoc impunitas sequeretur.
Matheus autem Bonellus ita re gesta, reversus in Siciliam iam
Thermas pervenerat, quod oppidum ab urbe Panormo .XX. milibus
distat. Ibi quemdam militem suum obvium habens, quem in
Calabriam profecturus Panormi reliquerat, mentem ac propositum
Maionis eiusdem persensit indicio quodque iam sibi venturo carcerem
prepararet, et quamquam admirati litteris cre[brius citaretur,
nec] longam temporis angustia deliberationem admitteret, prudenti
tamen consilio statuit non prius Thermas ascendere, quam missis
nunciis animum illius prelibaverit. Litteris ergo Maioni directis
narrat opera sua sedatos esse Calabrie tumultus; Calabros omnes
de inimicis amicissimos ei factos et ad peragendum quicquid
iniunxerit expeditos, nichilque iam aliud quam eius imperia prestolari;
additque suam ipsius fidem hac in re maxime satis habundeque
spectatam, qui tanto studio tantaque sollicitudine negotia
gesserit admirati, licet semper eius nichilominus voluntati diligentissime
fuerit obsecutus sue per omnia iussioni deserviens, ea spe
quidem ac fiducia, ut quem suis videret insudare negotiis, eum
ampliori benivolentia crederet amplectendum, pactasque sibi filie

1



5




10




15



Torna all'inizio