| transactis annis tribus Ierusalem Dei gratia recuperaverunt. Anno Domini millesimo
 XCVIII. primo cepit guerra de Crema, frixorium Cremonensium.
 Anno Domini millesimo centesimo Pascalis papa creatur, quem quidam ex Romano clero
 usque adeo persecuti sunt, quod tres papalia insignia induentes eos in summos pontifices
 erigere presumserunt; sed demum ab eodem Pascali confusi et prostrati sunt. Anno
 Domini millesimo CII. Ferrariam obsedit comitissa Matildis.
 Anno Domini millesimo CVII. Cremonenses, Laudenses et Papienses incenderunt
 burgum Terdone in mense Augusto.
 Anno Domini millesimo CX. Henricus Henrici filius aput Romanos regnavit an[nis]
 XV; qui Romam hoc anno, scilicet millesimo CX, pro sua consecratione veniens
 papam Pascalem cepit et in vinculis duobus mensibus et ultra detinuit, eo quod
 patrem prohibuerat sepeliri, ita quod per V annos iacuit in feretro, et quia nolebat eum
 consecrare, nisi iuramento firmaret, quod de investituris ecclesiarum, episcoporum et
 abbatum, se ulterius non intromitteret. Demum reconciliatione facta coronatus est.
 Modus autem reconciliationis hic fuit, scilicet quod apostolicus invitus et
 coactus privilegium imperatori de investituris [dedit] ecclesiarum, episcoporum et abbatum;
 et quod electus non consecretur, nisi prius rege laudetur et investiatur. Sed post idem
 papa synodum in Lateranensi basilica celebravit, in qua cassatum et a patribus illud privilegium,
 potius pravilegium appellandum, per violentiam regis extortum. Huius Henrici temporibus
 Valterus Cremone fuit episcopus. Cui Ugo successit electus. Eiusque
 temporibus, scilicet anno Domini millesimo CX, fuit bellum inter Mediolanenses
 et Cremonenses aput Brixianorium, Cremonensibus pernitiosum. Eodem anno
 civitas Novarie destructa est. Sequenti vero anno, scilicet millesimo CXI,
 civitas Laudensis capta est a Mediolanensibus et destructa.
 Anno vero Domini millesimo CXIII. predicta fuit synodus celebrata, et Cremona incendio
 concremata.
 Anno Domini millesimo CXV. comitissa Matildis moritur et aput ecclesiam
 sancti Benedicti inter Padum et Lironem, quam ditaverat, sepelitur; quam Teutaldus
 avus construxerat, et Bonifacius pater eius possessionibus ampliaverat.
 Anno Domini millesimo CXVI. terre motus magnus in Ianuario fuit, propter
 quem maior Cremonensis ecclesia corruit, et corpus confessoris Ymerii diu latuit
 sub ruina. Anno Domini millesimo CXVI.
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 |