| de Blandrate atque etiam cum  paucis suis Teutonicis; inter
 quos fuit dux Bertoldus de Zaringo, qui cum  paucis suis
 militibus venerat ad imperatorem de terra Teutonica cuiusdam
 sui negocii causa,  et  dux Boemie et comes Conradus
 de Ballanuxe …. Atque Mediolanenses et Brixienses
 ita circumdederat imperator, quod nullatenus eis victus
 ferri poterat. Quocirca Mediolanenses maxime perterriti,
 qui Mediolanum reverti non poterant nec ibi stando victum
 habere valebant, quid facere deberent ignorantes; tandem
 tamen, ut sepe solet accidere, necessitas consilium reperit,
 et pocius fortunam pugne temptare proposuerunt quam ibi
 morantes fame perire. Quocirca ipsi Mediolanenses in predicto
 die Martis, in quo fuit vigilia beati Laurentii, prelium
 cum imperatore ceperunt. Imperator vero cum suis Teutonicis
 et aliquibus aliis robuste contra Mediolanenses irruens,
 fere usque ad carozolum ipsorum, ubi erat multitudo peditum
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 |