Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 117


porrectas accusationes dissimulando negligeret. Sed et curie familiares
Roberti Calataboianensis partes quantum poterant tuebantur,
tam ut eunuchis ipsique regine prestare viderentur obsequium,
quam ut adversus cancellarium plebis odium excitarent. At ille
mediam quamdam eligens viam, ut et regine satisfacere videretur,
nec omnino populi spem et expectationem deluderet, regine pollicitus
est omissurum se questiones ad curiam pertinen[tes, que
penam capitis irrogabant; super hiis autem que ad Ecclesie iura]
pertinere constaret, exactissime cogniturum: ipsumque Robertum,
si convictus foret, quatenus ecclesiastice severitatis censura permicteret
puniendum; quod si niteretur ipsa postmodum impedire,
facilius se quidem utraque privatum iri dignitate quam ab
hac posse sententia detorqueri. Convocatis ergo curie familiaribus
et episcopis aliisque personis ecclesiasticis, Robertus sub
multa frequentia plebis introducitur, omissisque furtis, rapinis,
iniuriis civium homicidiis et illata constuprate virgini violentia,
periurii, incestus, adulterii questio ventilatur.
XXXXII. De sententia lata contra Robertum.
Cumque multis testibus obiectorum veritas patuisset, de iure
dictum est Robertum Calataboianensem publice loris cesum
in carcerem denuo detrudendum, bonis eius fisco addictis. Sed
quoniam per urbem sub voce preconis sollempniter circumduci
non poterat, eo quod populus omnes viarum angustias observabat

1



5




10




15




20


Torna all'inizio