Guido Faba: Epistole

371


B. eadem gratia Florentinus episcopus in vero salutari
salutem. Cum Petrus et Maria civitatis nostre litigent coram
nobis ad divortium celebrandum, ipsa Maria proposuit, in iudicio
constituta, se velle de iurisdictione vestra producere
quosdam testes, ad id quod asserit legitime comprobandum.
Super quibus dignetur inspicere vestra discretio reverenda, ne
quis ex talibus sit infamis, periurus, subornatus, servituti
obnoxius, corruptus vel falsus; qui a publicis actibus repelluntur,
cum veraces esse debeant et fideles: nam, ut ait Salomo
« liberat animos testi fideles, et profert mendacia versipellis. »
Qua de re benignitatis vestre prudentiam rogitamus,
quatenus testes quos dare voluerit prefata mulier vel procurator
ipsius, absente parte viri superius nominati citata,
si prefixo voluerit termino interesse, velitis ad veritatem discendam
compellere nostris precibus et amore, facientes eosdem
per vestrum notarium examinari prudenter, secundum
interrogationes quas cedula continet interclusa, et eorum
dicta manu publica vestrique sigilli robore communita nobis
per eundem latorem presentium destinetis.
XXIV.
Responsiva grata super testibus receptis et examinatis
in aliqua causa.

Sicut iniustis petitionibus non licet annuere, ita precamina
quo sunt iusta non decet fatigationibus protelare. Visa
ergo vestrarum pagina litterarum et lecta pariter cedula interclusa
que interrogationes continebat testibus faciendas, nostre
iurisdictionis homines ad nostram presentiam continuo
vocari fecimus et venire, quos procurator M. mulieris voluit
nominare; et receptis ab eisdem pro veritate dicenda corporaliter
iuramentis, ipsorum depositiones impressione sigilli nostri

Torna all'inizio