Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 72


5 Vir iracundus suscitat rixas quia contristatus eius spiritus animum
suum pulsat. 5' Proinde est quod si honorem et pacem diligis
uel quietem, per te sapienter ire uitium expurgetur.
6 Iracundia cautius euitetur que inimica uirtutibus et ianua uitiorum
habetur. 6' Hinc est quod hunc morbum tibi sanare
conuenit si statum et honorem habere desideras atque uitam.
VI
EXORDIA ET CONTINVATIONES INVIDIE.
1 Inuidus de alterius melioratione affligitur, quia praue mentis
nequam oculus uitiatur. 1' Jnde est quod delictum correctio
subsequatur ne digna pena feriat transgressorem.
2 Inuidi debent perpendere quod multe cecitatis noscuntur miserie
subiacere. 2' Rogamus itaque tuam dilectionem ut hoc prospecto
ne de alieno profectu doleas uel de proximi letitia
contabescas.
3 Qui inuidie peste carere desiderat, illam hereditatem diligat
quam coheredum numerus non angustat. 3' Quapropter tibi
firmiter cum pura conscientia suademus ut eiectis uitiis tuam
personam studeas uirtutibus adornare.

Torna all'inizio