Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 101


sapientia creata a sapientia increata nomine et imagine. Unde dicit
Boetius in libro De Trinitate loquens de forma Dei et de forma creata;
ait enim: «Illud vere est id quod est, et est pulcherrimum fortissimumque
quod nullo nititur. Quocirca hoc vere unum, in quo nullus numerus,
nullum in eo aliud, preter id quod est. Neque enim subiectum fieri
potest; forma enim est; forme vero subiecte esse non possunt. Nam
quod cetere forme subiecte accidentibus sunt ut humanitas, non ita accidentia
suscipit in eo quod ipsa est, sed in eo quod ei materia subiecta
est. Dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet accidens,
ipsa hoc suscipere videtur humanitas. Forma vero, que est sine materia,
non poterit esset subiectum nec vero inesse materie; neque enim esset
forma sed imago». Quasi dicat: iste forme, que sunt in materia ut sapientia
hominis in sapiente homine, non proprie sunt forme sed ichone,
id est imagines formarum. Sic de bonitate et iusticia et veritate et huiusmodi,
ex quibus res creata dicitur bona vel iusta vel vera vel aliquid
tale dicendum, scilicet quia non sunt forme sed imagines. Et quoniam
omnis imago a suo cuius est imago defluxit, sapientia que est in sapiente
et bonitas et cetere similes imagines nomine et imagine defluxerunt a
formis, que non sunt in materia, que quidem forme sunt ydee, id est
exemplares, sicut a sapientia Deo et a bonitate et veritate Deo venit hec
sapientia, hec bonitas, hec veritas hominis sapientis boni et veri, tamquam
exemplum a suo exemplari. Unde dicit idem Boetius in eodem:
«Ex his enim formis, que preter materiam sunt, iste forme venerunt, que
sunt in materia et corpus efficiunt». Nam quia Deus sapiens est, homo
sapiens factus est ab ea sapientia que tamquam imago venit a Dei sapientia,
sicut a sua forma. Ex omni namque forma Dei fluxit in creaturis
imago. Sed iterum corripis me, quia dixi “ex omni forma Dei”,
cum Deus non habeat nisi unam solam formam, que est ipsa divinitas.
Sed multas dixi Dei formas, propter multos unius sue forme effectus.
Alium enim effectum habet in bono propter imaginem bonitatis defluxam
a forma Dei que est bonitas, alium in sapiente propter imaginem
sapientie defluxam a forma Dei que est sapientia, alium in iusto, alium
in vero, alium in sancto et sic de reliquis; qui effectus tametsi alii et alii
sint, una tamen est Dei forma, a qua omnes isti effectus defluxerunt imagines.
Sicut una est sola Dei voluntas, que Deus est, et tamen propter

Torna all'inizio