: Annales Ceccanenses

Pag 283


1130. ind. 8. Innocentius II. sedit annis 13, mensibus 7, diebus 7. Obiit Honorius papa et
divisa est ecclesia. Alii ordinaverunt Innocentium papam atque alii Anacletum. Obiit Placidus
episcopus Ferentinensis, et electus est domnus Gisus, et sacratus ab Anacleto.
1131. ind. 9. obiit Guttifridus comes; hoc anno fecit Roggerius clamare rex per terram
suam.
1132. ind. 10. sol visus est habere circulum, ut arcus.
1133. ind. 11. rex Lotharius venit Romam cum Innocentio papa et ab eo coronatus recessit Sol obscuratus
est, et terrae motus grandis.
1135. ind. 13. rex Roggerius incendit Aversam et tulit terram comitis Raynaldi, et Unfridi et obsedit
Neapolim.
1137. ind. 15. Innocentius papa venit cum Heleuterio rege et ceperunt totam terram usque Varim et ordinaverunt
Raynonem comitem ducem et reversi sunt. Tunc rex pugnavit cum duce et perdidit.
Corradus imperavit annis 15.
1138. ind. 1. obiit Anacletus. Depositus est domnus Gisus episcopus Ferentinus et
electus est episcopus Transmundus Segninus. Kal. Octobris fuit ventus validus, ita quod
multa aedificia et arbores prostravit. Innocentius excommunicavit regem Roggerium cum
omnibus suis fautoribus, et Guilelmum filium. Tunc papa et praefectus et dux Robertus
cum multis venientes apud Sanctum Germanum, et incendentes omnia, veniunt Gallucium;
ibi captus est papa cum multis et facta est redemptio tacenda.
1139. ind. 2. Innocentius papa congregavit sinodum in Roma et damnavit partem Anacleti. Mense Iunii
venit papa cum Romanis ad expugnandum regem Siciliae, et incensa sunt a Romanis Falvatera
et Insula et Sanctus Angelus in Tudicis. Et cum esset Gallutium captus est papa a
rege Roggerio cum multis facta treuva cum rege reversus est Romam.
1140. ind. 3. venit rex Siciliae et filii eius mense Iulio ceperunt Soram Arcim et usque
Ceperanum.
1141. ind. 4. Hoc anno factus est dyaconus 8. Kal. Martii ebdomada in quadragesima
in ecclesia sancti lohannis de Ceccano.
1142. ind. 5. luna 13. obscurata 2. Idus Februarii.
1143. ind. 6. Coelestinus II. mens. 5, diebus 14. Hoc anno cecidit turris Arenariae
4. Kal. Februarii, et obscurata est luna 14. in 4. Nonas Februarii incipiente nocte per 3 horas.
Obiit Landulfus de Sancto Iohanne 4. Nonas Septembris. Obiit Innocentius papa 4. Idus Septembris.
Guido cardinalis in papam Coelestinum ordinatur. Rex Siciliae venit Arcim et misit in suo iure.
Obiit Guttifiidus filius domni Landulfi 16. Kal. Novembris, et filii regis ceperunt totam terram Marsorum.
1144. ind. 7. Lucius II. sedit mensibus 11, diebus 7. Obiit Landus Pufanus 11. Kal. Aprilis
feria 6. venit rex Siciliae in mense Iunio Ceperanum et dux filius eius intravit in terram sancti petri et cepit eam.
1145. ind. 8. Eugenius III. sedit annis 8, mensibus 4, diebus 20, et cessavit diebus 2.
1146. ind. 9. obiit Petrus abbas Sancti Clementis 4. Kal. Aprilis in parasceuen et intravit
Leo abbas 16. Kal. Iulii. Romani venerunt super Tiburim, et multos ex eis
decollaverunt.
1147. ind. 10. papa perrexit ultra montes.
1148. ind. 11. 11. Kal. Aprilis interfectus est Transmundus Ferentinus in Vinculum.
Dedicata est ecclesia sancti Clementis a duobus episcopis 14. Kal. Septembris. Feria 5.
Michael episcopus Aletrinus benedixit altare maius, quod est desuper. Leo episcopus
Verulanus benedixit altare sancti Stephani, quod est in confessione. Postea Ferentinati
elegerunt Ubaldum episcopum, qui fuit Pratensis.
1149. ind. 12. Ceccanus crematus est Idibus Septembris feria 3. Rex Franciae revertitur a transmarinis
partibus. Cum esset Florentini, Fummonensis ivit Gregorius invisere eum et captus
est a papa et abstulit ei Fummonem
1150. ind. 13. Eugenius papa Florentinum venit infra mensem Octobris, et multos archiepiscopos
et episcopos ordinavit. Terracina capta est 6. Kal. Decembris.
1151. ind. 14. Hoc anno Bartholomaeus presbyter eiectus est de ecclesia sancti Clementis
4. Nonas Februarii die sabbati, perdidit omnia sua et officium, sed receptus est
7 . Idus Iulii feria 2. Eugenius papa ivit Castrum, et dedicavit ibi ecclesiam sanctae crucis
10. Kal. Maii, et 6. Kal. Novembris dedicavit ecclesiam Casaemarii et reversus est Segnim.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50



Torna all'inizio