| Deo. Item Prover. XXVIII: Qui coacervat divitias usuris et
 fenore liberali, in pauperes congregat eas.
 Exemplum cuiusdam regis qui libenter amore Christi elemosinas faciebat,
 cui Deus dedit thesauros absconditos.
 Simile exemplum habetur in Longobardorum historia, tertio libro, XXXIIII
 capitulo, circa finem libri.
 Exemplum cuiusdam regis qui elemosinas faciebat.
 Fuit quidam rex qui, volens facere secundum consilium
 Domini, quo dicit, Mat. VI: Nolite thesauriçare vobis thesauros
 in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur.
 Thesauriçate autem vobis thesauros in celo, ubi neque erugo
 neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur, cepit
 elemosinas largas facere et thesaurum suum cotidie pauperibus
 larga manu tribuere. Quod etiam Ecclesiasticus docet, XXIX:
 Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam
 subter lapidem in perditionem. Pone thesaurum tuum in preceptis
 Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. Cumque hoc faceret,
 ceperunt pauperes ex diversis partibus supervenire, et thesaurus
 deficere, quia, ut dicit Sapiens, Eccle. V: Ubi multe sunt opes,
 multi et qui comedunt eas, et Prover. XIII: Substantia festinata
 minuetur; que autem paulatim colligitur manu multiplicabitur.
 Cepit igitur rex cogitare et sollicitus esse quid post hec daret
 pauperibus, non solum pro honore suo conservando, verum etiam
 pro pauperum inopia sublevanda. Et dum talibus cogitationibus
 sollicitaretur cor suum, quadam die dixit militi secretario suo:
 «Egrediamur nos duo tantum ad aliquem locum ubi spaciemur».
 Cumque essent in nemore iuxta fontem, cepit rex cum milite
 suo de hac materia habere sermonem, iuxta illud Prover. XXV:
 Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles.
 Post hec accidit regi modicus somnus, et volens aliquantulum
 dormire rogavit militem ut diligenter custodiret eum, donec
 dormiret. Et dum dormiret rex, prospexit miles et vidit quod
 bestíola quedam pulcherrima valde ex ore regis exibat, que totum
 | 
 |