Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 572


coram Deo, carissime fili, sicut iam olim per nostros affatus vestro culmine deprecare
visus sum: si quis de nobis nequissimas dictas vestris auribus proferre maluerint,
cupiens per fallatiam se vobis commendare, nullam credulitatis illi admittatis copiam;
quia, ut prediximus, nos firmi in vestra permanemus dilectione, magis dum et salvator
noster designandum expressit dicens: ‘In hoc cognoscent omnes, quia a mei estis discipuli,
si dilectionem habueritis in invicem’.
Interea continebatur series vestrae excellentiae, quod, accedente proximo mense
Octobrio, dum Deo favente in partibus Italiae adveneritis, omnia, quae beato Petro
regni celorum clavigero et nobis polliciti estis, ad effectum perducere maturatae;
laetitia enim patris est perfectio filiorum et de eorum provectu naturalis affectu congaudet.
Quapropter salutis tuae agnoscentes perfectionem, hilares redditi sumus et,
quia augmentum et exaltationem matris tuae, sanctae Dei ecclesiae, in Italiam destinatis
properare ut perficiantur, magis magisque optamus. Sed deus et dominus noster
Iesus Christus faciat nobis in propinquo de vestra praesentia gaudere et una vobiscum
in invicem exultare.
De missis nempe nostris, Andream videlicet coepiscopum seu Pardum egumenum,
unde nobis intimandum direxistis, ut cum missi vestri, Possessorem fratrem
nostrum, episcopum, atque Dodonem religiosum abbatem, ad vestris regalis vestigiis
repedantes, dirigeremus: ita adimplere velotius destinavimus. Sed Pardus egumenus
propter inbecillitatem corporis sui proficiscere minime valuit; et direximus in vicem
illius Valentinum episcopum.
Illud vero, quod de Anastasium missum nostrum nobis indicastis, quod aliqua
inportabilia verba, que non expediaebat, vobis locutus fuisset, unde valde tristi effecti
fuistis et pro hoc adhuc apud vos eum detinetis, nimis noster fraglat animus; dum
Langobardi et Raviniani fatentur inquientes, quia nullo modo rex in apostolico permanet
caritate, dum eius missum apud se detinet. Sed neque ab ipsis mundi exordiis
cognoscitur evenisse, ut missum protectoris tui, beati Petri, magnus vel parvus a quacumque
gente detentus fuisset; sed iubeat nobis eum vestra sollicitudo dirigere, et,
severissimae eos sciscitantes, iuxta noxam ei repertam eum corripiemus.
Nam de Langobardo illo, qui cum eodem Anastasio misso nostro apud vos properavit
nomine Gaidifridus, unde nobis significastis, ut, dum vestro fuisset palatio,
fraudem agebat adversus vestram regalitatem, insuper et vestrum suasisset notarium
falsasque fecisset litteras, per quas nos cupiebat in scandalum vobiscum immittere,
quod avertat divinitas: neque invenitur homo, qui nos possit per quovis modum adversus
vos in iracundiam provocare; sed testis nobis est Deus, qui hocculta hominum
cognoscit: per nullum argumentum eum infidelem vestrum cognovimus.

Torna all'inizio