Salimbene de Adam: Cronica

Pag 379


multis annis, et ideo heremitam Deo dicatam nullatenus
debebat in uxorem accipere, auctoritates et exempla superaddidi
plura ad suam stultitiam et maliciam ostendendam.
Ostenditur hic quod Deo dicatam nullus debet in matrimonio sumere, propter
multa exempla que inferius describuntur.

Et primo, quia Dominus sic dicit de dedicata sibi sponsa,
Osee II: Ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et
loquar ad cor eius
. Cui etiam familiariter loquitur dicens: Et
sponsabo te michi in sempiternum et sponsabo te michi in iustitia
et in iuditio et in misericordia et miserationibus et sponsabo te michi
in fide, et scies quia ego Dominus
.
Secundo posui ei exemplum regis Hýrtaci, qui voluit Ephygéniam
filiam precedentis regis in uxorem accipere, cum esset
ab apostolo Matheo Deo dicata et plus quam ducentis virginibus
abbatissa effecta. Et ideo propter mala que fecit, penam incurrit
ultricem. Nam apostolum fecit interfici, pro eo quod non consensit
ut Ephigéniam in uxorem haberet, et circa monasterium
Ephygénie ignem copiosum fecit accendi, ut ipsam cum ceteris
virginibus concremaret. Apostolus autem eidem apparens omnem
ignem ab eius domo excussit. Qui erumpens regis palatium invasit
et, solo rege cum unico filio vix evadente, cuncta consumpsit.
Statimque filius eius areptus a demonio, patris crimina confitens,
ad sepulcrum apostoli properavit. Pater vero turpissimus, leprosus
effectus, cum curari non posset, manu propria se gladio interemit.
Qualiter autem apostolus Matheus regi Hýrtaco disuasit
ne Ephigeniam sibi matrimonio copularet, ad confusionem Roberti
breviter audiamus. Congregatis omnibus coram se, dixit apostolus
clara voce: «Bene scitis», inquit, «astantes, quod si regis
sponsam aliquis servorum usurpare presumeret, non solum regis
offensam, sed et mortem insuper mereretur, non quia uxorem
duxisse probatur, sed quia, sponsam domini sui accipiens, eius
matrimonium violasse convincitur. Ita et tu, rex, sciens Ephygéniam
regis eterni sponsam effectam et sacro velamine consecratam,

Torna all'inizio