Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 49


bellica, quoddam castellum nomine Pratum assiliens, ignis incendio
dedit penitusque evertit. Deinde tria alia castella, eius timore
perterrita, unum post aliud sese ei dedentia comprehendit;
quibus tamen, quod se ultro dediderant, pepercit. Horum suiquidem
castellorum Radulphus de Frameto sub Ranulphi comitis
dominio dominatus fuerat; quorum uni nomen erat Grutta,
alii Simontum, alii vero Alzacunda.
55
Interea Ranulphus comes in loco ubi nominatur
Cressanta cum paucis qui secum erant commorabatur;
cuius spiritus immenso cruciabatur merore, quod parvo cum
bellatorum numero constipatus illum pro velle suo adire non
poterat; unde suis principibus baronibusque instanter omnibus
mittens, ad se eos sub nomine prelii festinare hortatur. Dumque
eorum successus attonitus expectaret, ecce Rex, cum iterum
putaretur ad obsidendum Beneventum rediturus, subito motis
castris oppidum cuiusdam magnatis principis Annonii nomine,
quod dicitur Palma, sub omni celeritate aggreditur. Post hec
autem repente ad aliud, quod nominatur Sarnum supersedendum
castra coegit, cuius quidem optimas eiusdem principis, Henricus
nomine, dominabatur. Quibus Comes perceptis, tristitiam
cordis animositate contegens, mox ad Marilianum oppidum
Roberti de Medana cum suis, qui tunc secum erant, revertitur;
ubi quidem principem Robertum, qui iam Pissa reversus Pisanorum
auxilium expectabat, Sergiumque magistrum militum omnesque
magnates eiusdem principis et suos inhianter prestolari
cepit, quatenus cum eisdem omnibus Sarni fluvio Regem, ab
eiusdem captione castri ad bellum provocando, amoverent.

Torna all'inizio