XLIII. De equo et asino.  
Gaudet equus faleris, freno sellaque superbit; 
Ista quidem uestit aureus arma nitor. 
Obstat asellus equo; uicus premit artus asellum, 
Vexat onus, tardat natus eundo labor. 
Quod sibi claudit iter, sonipes inclamat asello: 
«Occurris domino, uilis aselle, tuo. 
Vix tibi do ueniam de tanti crimine fastus; 
Cui uia danda fuit libera, dignus eram». 
Supplicat ille minis nutatque timore silendo 
Tutior et surda preterit aure minas. 
Summus equi declinat honor: dum uincere certat, 
Vincitur et cursum uiscera rupta negant. 
Priuatur faleris, freno priuatur honesto; 
Hunc premit assiduo reda cruenta iugo, 
Huic tergum macies acuit, labor ulcerat armos. 
Hunc uidet inque iocos audet asellus iners: 
«Dic, sodes, ubi sella nitens, ubi nobile frenum? 
Cur est hec macies, cur fugit ille nitor? 
Cur manet hic gemitus, cur illa superbia fugit? 
Vindicat elatos iusta ruina gradus: 
Stare diu nec uis nec honor nec forma nec etas 
Sufficit; in mundo plus tamen ista placent. 
Viue diu, sed uiue miser, sociosque minores 
Disce pati; risum det tua uita mihi». 
Pennatis ne crede bonis; te nulla potestas 
In miseros armet: nam miser esse potes.
  |  
  |