| Haec ut Herlembaldus audivit, cum fidelibus, sumptis armis, in audacem
 plebem irruit et omnes more pecudum fugavit insequensque eos
 manu forti ab impiis abstulit quidquid de domo Domini rapuerant.
 49. Providerat insuper Arialdus legem fieri de castitate servanda, ad
 quam confirmandam omnes sacerdotes Ambrosianae ecclesiae subscripserant
 et ipse Guido archiepiscopus contra simoniacam labem idem fecit.
 50. His ita peractis, cum Guido contra sacramentum egisset et Arialdum
 contra ius et fas indebite molestaret, Herlembaldus Romam tetendit,
 cui per Alexandrum papam litterae datae sunt apostolicis praenotatae sigillis,
 quae contra Guidonem archiepiscopum excommunicationis sententiam
 proferebant.
 51. Absente igitur Herlembaldo, Guido archiepiscopus duos clericos
 Modoetienses capi fecit, ac in Leuco diro carceri mancipari, eo quia nuper
 Arialdo sese iunxerant. Quod sentiens, Arialdus, vocata plebe, cuncta facta
 narravit, captisque armis contra partem praesulis, praecedente Arialdo,
 cum vexillo Herlembaldi, in campis Modoetiensibus, Guido, timore prostratus,
 clericos se redditurum spopondit, datis obsidibus, sicque Dei gratia
 infra triduum dicti clerici Arialdo sunt mirabiliter restituti.
 52. Postquam autem Herlembaldus Roma rediit litterasque excomunicationis
 detulit archiepiscopo, subito praedictus archiepiscopus in sabbato
 pentecosten per totam urbem nuntios misit, nuntians civibus universis ut,
 si inaudita scire cuperent, in pentecosten summo diluculo convenirent ad
 | 
 |