| Calces  ampullae plumbeae.
 Calbeos  armillas dicebant, quibus triumphantes utebantur,
 et quibus ob virtutem milites donabantur.
 Calix,  quod in eo calidum bibitur.
 Calpurni  a Calpo, Numae regis filio, sunt oriundi.
 Callim  antiqui dicebant pro clam, ut nis pro nobis, sam pro
 suam, im pro eum.
 Calicata  aedificia calce polita.
 Caliptra  genus [est] vestimenti, quo capita operiebant.
 Calathos  Graeci, nos dicimus quasillos.
 Caduceatores  legati pacem petentes. Cato (inc. 4): «Caduceatori»,
 inquit, «nemo homo nocet».
 Carinantes  probra obiectantes, a carina dicti, quae est infima
 pars navis; sic illi sortis infimae.
 Cadmea  terra, quae in aes coicitur, ut fiat orichalcum.
 Casa  a cavatione dicta.
 Cascum  antiquum.
 Casnar  senex Oscorum lingua.
 Cassiculum  reticulum a cassibus per deminutionem dictum.
 Caseus  a coeundo dictus.
 Casilam  antiqui pro casside ponebant.
 Cassabundus  crebro cadens.
 Casaria,  quae custodit casam.
 Cassia via  a Cassio strata.
 Caput  ex Graeco dictum quod illi interdum kara ten kephalev
 dicunt.
 Caperratum  rugosum a cornuum caprinorum similitudine
 dicitur.
 | 
 |