44. DE LONGO EXORDIO EVITANDO 
De prolixitate exordii exemplificari non expedit. Satis enim edicere 
sufficit prolixitatis fugam. Absonum enim esset exordium, quod 
alicuius aliarum partium epistole excederet quantitatem; quare in 
exordio brevitas sive mediocritas est servanda.  
45. DE SEPARATO EXORDIO EVITANDO 
Separatum enim exordium dixi, quod ex ipsa causa natum non est.  
Cum enim causarum alia sit honesta, cui statim sine oratione nostra favetur,  
ut que est legibus et moribus consentanea, alia turpis, quam auditus 
abhorret, alia dubia, in qua offenditur et placetur, alia humilis,  
que ab auditore negligitur. Separatum esset exordium, quod honeste 
cause congruens turpi daretur, vel e contrario, et sic de aliis. Que autem 
exordia conveniant causis honestis et que ceteris, dictum est supra 
sub rubrica 'De exordio'.  
46. DE TRANSLATO EXORDIO EVITANDO  
Transfertur exordium cum, causa benivolentiam exigente, docilitatem
  |  
  
  
  
  
360 
  
  
  
  
365 
  
  
  
  
370 
 
  |