Ad quartum dicendum, quod Deus non infligit poenam aeternam quasi in poena  
propter poenam delectatus, sed quia delectatur in ordine iustitiae suae, cuius  
pulchritudo apparet in perpetua poena perpetuae culpae.  
Ad quintum dicendum, quod peccans venialiter non peccat in suo aeterno, quia  
neque adhaeret peccato veniali ut fini, quia iam esset mortale, neque etiam  
impotentem se reddit ad resurgendum; et ideo non debetur sibi poena aeterna,  
quamvis fortasse toto tempore vitae suae in veniali permaneat.  
Ad sextum dicendum, quod ille qui decedit cum mortali et veniali simul punitur  
in inferno pro veniali, et punitur in aeternum; longe tamen minus acerba poena quam illa  
quae est pro mortali. Hoc autem accidit veniali, inquantum mortali coniunctum est,  
quod gratia privat, sine qua nulla poena potest esse purgativa et expiativa.  
Ad septimum dicendum, quod positio illa est impossibilis: quod sic patet. Si  
enim aliquid est sufficiens ad excusandum peccatum maius, multo amplius sufficit  
ad excusandum minus. Sed imperfectio aetatis excusat peccatum mortale,  
ut puer nondum usum liberi arbitrii habens peccati mortalis reus non habeatur,  
etiam si actum faciat qui ex genere peccatum mortale sit; unde multo amplius  
excusat infantia ne peccatum veniale imputetur; et ideo non potest esse quod  
homo venialiter peccet ante illud tempus quo usum rationis habet, ut iam mortaliter  
peccare possit. Statim autem ut ad tempus illud pervenit, vel gratiam  
habet, vel in peccato mortali est: quia si facit quod in se est, Deus ei gratiam  
infundit; si autem non facit, peccat mortaliter: quia tunc est tempus ut de salute  
sua cogitet, et ei operam det; et ideo positio est impossibilis. Si tamen ponatur  
per impossibile, tunc talis punietur poena sensibili in inferno, et poena illa erit  
aeterna. Sed hoc accidit veniali inquantum est sine gratia.  
 EXPOSITIO PRIMAE PARTIS TEXTUS  
«Quidam dicunt unum esse peccatum, alii vero dicunt diversa esse peccata».  
Utraque opinio est vera aliquo modo intellecta: quia si accipiatur voluntas  
coniuncta actui, sic voluntas et actus exterior sunt unum peccatum; si autem  
sumatur voluntas separata ab actu, sic sunt duo peccata numero, sed unum specie.  
«Ad quod illi etiam dicunt». Praeter istam responsionem quae hic ponitur, potest  
esse alia, quae in primo articulo posita est.  
«Praeterea solet quaeri, cum ab aliquo perpetrato voluntate peccato voluntas  
id agendi et actio transierit... utrum illud peccatum, usquequo poeniteat, sit in  
eo». Cum in peccato non solum sit actus et reatus, sed etiam macula; videtur  
insufficienter procedere, cum de macula mentionem non faciat. - Sed dicendum,  
quod macula est medium inter actum peccati et reatum, quasi effectus actus et  
fundamentum reatus; et ideo per extrema medium intelligitur. 
  |  
  |