Iacobus Beneventanus: De uxore cerdonis

vv. 367-436


Displicuere nimis mulieri verba mariti;
Nam vetuit: « Crimen incidit! » - inquit ea.
Femina nulla potest obsistere quippe marito:
Quamvis invita, paruit illa viro.
Ergo sacerdoti cupido fert nuntia verba,
Qui, tamquam cautus, induit arma prius
Inque domum properans intrat mulieris amate
Et claudit post se firmiter ipse fores.
Inde dat amplexus optataque basia iungit
Atque vicem geminat nec satiatur eis.
Instat ceu lepori capto canis acrius audax,
Qui cupit effugere, non tamen ipse potest.
Illa reluctatur ducens suspiria longa,
Anxiat et vellet usta quod esset anus.
Quid faciat nescit, facit illud quod valet ipsa;
Ingemit et nollet hec retulisse viro.
Haud secus accipitris que subiacet unguibus ales
Palpitat atque fugam non habet unde petat,
Et sic ore lupi captus mitissimus agnus
Subsistit; contra vis sibi nulla datur.
Fessa manet mulier, quia viribus haud valet huius
Ipsa repugnare: substitit ergo sibi.
Interea rediit delusus et ostia pulsat
Vir suus et clamat: « En reserato michi! »
Respondere nequit mulier, set presbiter illi
Respondit dicens: « Sustineas modicum!
Semino namque tuo nunc gratum semen in agro;
Me non impedias vocibus ergo tuis! »
Territus obstupuit, sanguis corpusque reliquit;
Nam se delusum comperit ille miser.
Per totam noctem tenuit tunc presbiter illam
Gaudet et in bello succubuisse thori.
Ingenio fraudem sic vicit iniquus amator,
Sed victor victus a muliere fuit.
Cum dedit indicium fulgens aurora diei,
Ille thoro surgit et capit arma sua.
Egressusque domum cerdonem prospicit ipsum
Arreptum sompno plusque dolore gravi.
Pertimuit viso qui mox animoque resumpto
Accedens tetigit letus et inquit ei:
« Sit tibi grata dies! Pro me mala sustinuisti
Nocte quidem multa: gratia vestra fuit.
Multum vestra michi bonitas modo fecit honoris:
Grates reddo tibi, dulcis amice; vale! »
Vilis sepe lucri fert dampnum ceca cupido;
A dampno semper dedecus ipsa gerit;
Fallere qui cupiunt falluntur sepius ipsi:
Quam faciunt aliis in foveamque cadunt.
Dum fallis, fallax, aliquem, te fallis et ipsum
Illaqueas, animam decipiendo tuam.
Fur, raptor, mechus, mendax, homicida, dolosus,
Dum ledunt alios, se laqueare student.
Qui mala committunt illos mala multa sequuntur:
Ut faciunt aliis, sic quoque fiet eis.
Premia digna boni capient bonitatis et ipsum
Cernent qui summum creditur esse bonum.
Reddit cuique Deus operis velut exigit ordo;
Qui non offendit, ille beatus erit.
Criminis expertem poterit qui ducere vitam
Est felix, rarus est tamen ille modo.
'Omnis homo mendax', inquit psalmista disertus,
Humani generis conviciando statum.
Est deceptores dignum quod decipiantur:
Nam fraudem fraude vincere cuique licet.
Turpe lucrum fugito, cupidus nec criminis esto:
Nam multum crimen turpia lucra ferunt.
Cerdo sit exemplum, cupiens fallendo lucrari,
Qui se decepit calliditate sua.
Iacobus istud opus metrice descripsit ut omnis,
Qui leget hic, discat spernere vile lucrum.




370




375




380




385




390




395




400




405




410




415




420




425




430




435
Torna all'inizio