Samnio requiratur nec inveniri facile possit. ||  tum bellum cum  
Samnitibus per annos quadraginta novem actum  sublatum est 
 neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam virtutem  
magis fatigaverit. 
Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra  
Romanos Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam  
tenderent, Cn. Cornelio Dolabella consule deletae sunt. 
Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt,  
bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent.  
hi Pyrrum Epiri regem contra Romanos auxilium poposcerunt,  
qui ex genere Achillis originem trahebat. is mox ad Italiam  
venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt.  
missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus.  
qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos per castra duci,  
ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro,  
quae cum Romanis agerentur. commissa mox pugna cum iam  
Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani  
expaverunt. sed nox proelio finem dedit; Laevinus tamen  
per noctem fugit. Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et  
eos summo honore tractavit, occisos sepelivit. quos cum adverso  
vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset, tulisse ad  
caelum manus dicitur cum hac voce: se totius orbis dominum  
esse potuisse, si tales sibi milites contigissent. 
Post id Pyrrus coniunctis sibi Samnitibus Lucanis Brittiniisque 
Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam  
populatus est atque ad Praeneste venit miliario ab urbe  
octavo decimo. mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur,  
in Campaniam se recepit. legati ad Pyrrum de redimendis  
captivis missi ab eo honorifice suscepti sunt. captivos  
sine pretio Romam misit, unum ex legatis Romanorum Fabricium  
sic admiratus, cum eum pauperem esse cognovisset, ut  
quarta parte regni promissa sollicitare voluerit, ut ad se transiret,  
contemptusque est a Fabricio.  ob quae  cum Pyrrus Romanorum  
ingenti admiratione teneretur, legatum misit, qui  
pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum virum Cineam  
nomine, ita ut Pyrrus partem Italiae, quam iam armis occupaverat,  
obtineret.  || Cineas legatus postero die, quam ingressus  
Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis 
  |  
  |