Neos grece latine dicitur novum et componitur cum phytos
quod est fides et dicitur neophytus, id est novellus et rudis fidelis
vel nuper renatus; vel componitur a neos et phyto quod est quero,
quasi novus quesitor: qui enim nuper ad fidem conversus est,
de fide querere solet. Item neos componitur cum mene quod est
luna et dicitur hec Neomenia e, quoddam festum Judeorum quod
faciunt in novilunio, unde et neomenia dicitur, quasi nova luna
vel novilunium. Parasceve componitur a paro ras et cena, inde parasceve
id est preparatio cene; hoc nomine dicebatur sexta sabbati
in qua Judei preparabant necessaria sabbato.
Fagin id est comedere, scenon id est umbra, inde componitur
hec Scenofegia, quoddam festum Judeorum, scilicet fixio vel dedicatio
tabernaculi, sic dictum quia tunc sub umbris salicum comedebant,
vel est compositum a scene quod est tabernaculum,
inde scenofegia, - e predictum festum in quo, sicut dictum est, comedebant
sub umbris salicum, et celebrabatur a Judeis sub umbris
salicum in memorian. expeditionis cum ab Egypto promoti in tabernaculis
agebant, et licet in hoc nomine producere et corripere penultimam
pro voluntate legentis, et quare in Libro derivationum diligenter
assignavimus. Fase interpretatur transitus, et inde hec PAC<H>A,
-SC<H>E id est transitus,quasi Fasca; tunc enim Dominus noster
de morte transivit ad vitam, de mundo ad Patrem, de conversatione
hominum ad collegium angelorum. Pasc<h>a etiam fuit quando
Judei Egyptum exeuntes mare transierunt et post transitum letitie
canticum cantaverunt, et tunc primum celebratum est pasc<h>a. TIBURTIUS
quasi timens burim terream, id est curvationem terrenorum;
timuit enim curvari circa concupiscentiam terrenorum, et ideo dictus
est sic a timens et buris, quod est curvatio aratri, et terra, vel Tiburcius
quasi tebearcis, id est tenens beatam arcem, scilicet virtutum.
VALERIANUS dictus est a valens et ares, quod est virtus, et ana quod
est sursum, quasi valens in acquirenda superna virtute. MAXIMUS
dictus est quasi mazimus, id est manens azymus, id est sine fermento
vitiorum. GEORGIUS dictus est a ge quod est terra et orge quod
est colere, inde Georgius quasi colens terram, id est animum suum
mundans a spinis vitiorum. MARCUS interpretatur excelsus mandato,
utique propter evangelium Altissimi quod predicavit, dictus
sic a marco quod est maior malleus, vel ideo dicitur a marco, <id
est> malleo, quia malleus fuit et persecutor vitiorum, vel Marcus
quasi manens arcus, scilicet vitiorum. FILIPPUS dictus est a filos
quod est amor, et iper quod est super, quasi amator supernorum,
vel Filippus dicitur a fos quod est vox et lampas, inde Filippus
quasi vox vel os lampadis, quia lumen inventum et veram lampad<e>m
predicavit Nathanaeli. NATHANAEL interpretatur donum Dei,
a nathan quod est donum et el quod est Deus, inde Nathanael
id est donum Dei quia dolus et simulatio in eo non fuit. JACOBUS
tam Zebedei quam Alphei filius dictus est, et interpretatur
Jacobus supplantator, quia uterque illorum curam carnis supplantavit,
id est decepit et cadere fecit, et uterque carnem contempsit
subiciendo eam afflictionibus et martyriis; Jacobus etiam similiter
interpretatur supplantator vel quia vitia supplantavit in se
vel quia in ortu plantam nascentis fratris apprehendit vel quia
postea fratrem arte decepit, vel Jacobus dicitur a ia quod est Deus
et cobar quod est onus vel pondus, inde Jacobus quasi pondus divinum,
id est firmitas contra vitia, vel Jacobus quasi Jacopus a
iaculo et cope quod est cesio, inde Jacobus quasi incisio jaculorum,
id est vitiorum. INVENTIO SANCTE CRUCIS dicitur quia tali die illa
crux sanctissima in qua Salvator mundi pependit inventa fuit,
sed non reperta. Est enim invenire venire in id quod cupimus vel
querimus. Invenimus ergo quesita, sed reperimus ultro occurrentia.
Fuit ergo inventa crux sed non reperta, et ideo dicitur inventio
sed non repertio sancte crucis. ALEXANDER dictus est ab a quod
est sine et lexis quod est sermo et andros quod est vir, inde Alexander
quasi sine virili, id est humano, sermone: non enim sermo eius
videbatur hominis sed Dei; et si fari licet, eadem ratione etymologie
Apostolicus noster dictus est Alexander, quia eius verba non
hominis sed Dei sunt, unde iam non iure homo dicitur sed deus:
nam sub forma humanitatis latet imago deitatis; vel Alexander
quasi altum exemplar, scilicet honestatis et religionis, constantie
et fortitudinis. EVENTIUS dicitur quasi extra ventum terrenorum
positus, quia nec extollebatur vento mundane prosperitatis nec
deprimebatur vento adversitatis, vel Eventius dicitur ab eu quod
est bonum et ethis quod est mos, inde Eventius quasi bene moratus;
bonis enim moribus fuit instructus. THEODOLUS dicitur a theos
quod est Deus et odo<r> quasi divinus odor, vel Theodolus quasi
thanatodolus a thanatos quod est mortuus et dolus quia dolus in
eo extinctus et mortificatus est, vel Theodolus quasi theod<e>lus
a theos et d<e>los quod est revelatio, quasi Dei revelatio quia ei
et per eum multis aliis divina gratia revelata et data est. JUVENALIS
dictus est quasi iuvans alios ad fidem venire volentes, vel Juvenalis
quasi iuvenes alens, id est inscios et minus doctos pane verbi
Dei cibans. JOANNES ANTE PORTAM LATINAM dicitur, quia tali die
in ferventis olei dolium fuit missus Joannes Rome ante portam que
latina dicebatur. VICTORIA SANCTI MICHAELIS dicitur quia tali die
victoriam obtinuit in prelio contra draconem, id est diabolum,
quando expulit eum de celo cum omnibus suis sequacibus. GORDIANUS
dicitur quasi geordianus a ge quod est terra et or quod est bonum
et dian quod est claritas, quasi bona claritas terre vel quasi
terra bona et clara: bona in se, clara quantum ad alios quibus splendore
virtutum illucescebat. EPIMACHUS dicitur ab epi quod est
super et machia quod est pugna, quia factus est superior et victor
in pugna contra vitia. PANCRATIUS dicitur a pancratium quod est
tormentum vel flagellum, quia tormenta passus est, vel Pancratius
quasi pan<g>ratius, id est totus gratiosus in conspectu Dei, a
pan quod est totum et gratia. NEREUS dictus est quasi enereus ab
ener quod est vis vel fortitudo et eu quod est bonum, quasi bona
fortitudo, vel Nereus dicitur a neos quod est <novum> et ares quod
est virtus, inde Nereus quasi nova et magna virtus. ARCHILLEUS
dicitur ab archos quod est princeps et leos quod est populus, quasi
princeps populi, quia suo tempore principatum obtinuit inter alios,
vel quia princeps populi et caput fuit ducendo eum ad fidem, vel
fuit princeps populi, id est superator vitiorum que popularia sunt,
id est vilia respectu virtutum. CHRISTINA dicta est quasi Christi
nata, id est Christi filia. VICTOR dictus est quia contra vitia victoriam
obtinuit, vel Victor quasi virtutum thetus, id est lectus, quia
in eo tamquam in lecto virtus Altissimi et virtutum collegium requievit.
ISIDORUS quasi asidorus, id est ad sidera ruens, id est ad
celestia festinans. SYRUS dictus est a syren quod est tractus, quia
ob merita virtutum meruit trahi ad angelorum consortium,
vel Syrus quasi silux <id est> divina lux, a si<o>s quod est Deus
et lux. EUSTACHIUS dicitur ab eu quod est bonum et tuchis quod
est fortuna, inde Eustachius quasi bene fortunatus, sed Eustasius
dicitur ab eu et stasis quod est status vel stans, quasi stans bene,
id est firmiter in servitio Dei. AGAPITUS dictus est quasi agios pital,
id est sancta via: agios id est sanctus, pital id est via, vel agapa
e dicitur dilectio sive elemosina, inde Agapitus id est dilectus sive
elemosinarius et misericors. THEOPISTUS dicitur a theos quod est
Deus et pistis quod est fides, inde Theopistus quasi divina fides vel
fidelis Deus. GENESIUS dicitur a genos quod est barba et sios quod
est Deus, inde Genesius quasi barbatus, id est fortis Deus, quia
ba<r>ba signum est fortitudinis. TEHOPONTIUS dictus est a theos
quod est Deus et pons tis, quasi pons Dei, quia per ipsum multi
ad Christum transierunt. URBANUS dictus est ab urbs bis et ana
quod est sursum, quia superne urbis meruit incolatum. PETRONILLA
dicitur a petens et thronus quod est sedes, et illarum, unde
Petronilla quasi petens thronum illarum, id est virginum. NICOMEDES
dicitur a <n>icos quod est victoria et melan quod est nigrum:
et dominus fuit et victoria nigrorum, id est vitiorum. PROCULUS
quasi proculcans vitia et percutiens, vel Proculus quasi procellus,
a procella e quod est tempestas, vel a procello lis quod est
percutere, quia tempestas et persecutio fuit vitiorum. ASCENSIO
dicitur quasi ad superiora scansio, quia ea die Christus celum ascendit
videntibus apostolis. PENTECOSTEN dicitur a penta quod est
quinque et coste quod est decem, quia decies quinque dies vel quinquies
decem sunt a Resurrectione usque ad diem illum, et declinatur
hoc Pentecosten indeclinabile, et hec Pentecoste stes ste sten.
Paraclisis grece latine dicitur consolatio, unde paraclitus id est consolator,
et secundum hoc Paraclitus dicitur Spiritus sanctus, qui consolatur
nos in omnibus angustiis nostris. Item paraclisis grece latine
dicitur advocatio, unde Paraclitus id est advocatus, et secundum
hoc convenit Filio quia ipse est noster advocatus et pro nobis intercedit
apud Patrem, vel Paraclitus quasi parans <gloriam> deis,
id est bonis, a pa[t]ro ras et cleos quod est gloria, et theos quod est
deus. BARNABAS dicitur a bar quod est filius et nabos quod est
propheta[s] vel consolans, inde Barnabas id est filius prophete vel
consolationis, id est Dei qui est verus propheta et vera consolatio.
BASILIUS vel BASILIDES dictus est a basis quod est sustentamentum
et leos quod est populus; fuit enils sustentamentum et auxilium
volentium redire ad suum creatorem, vel sic dicitur a basili<s>co
serpente quia basili<s>cum, id est serpentem et hostem humani
generis, in se mortificavit et superavit. CYRINUS dicitur quasi predicator
verbi Dei a cirix quod est predicator vel allocutor, vel Cyrinus
a ciros quod est manus, quia proprio labore suarum manuum
vivere volebat vel quia manus Domini fuit cum eo, vel Cyrinus
quasi ca<r>anus, id est superna gratia, a caris quod est gratia et
ana quod est sursum. NABOR dictus est quasi nador a natus et ador
quod est bonum, quasi natus ad bonum. NAZARIUS sanctus interpretatur,
et ideo ob plenitudinem sanctitatis dictus est quidam
sanctus Nazarius. VITUS dicitur a vite vel a vita, id est a Christo
qui est vera vitis et vera vita, et illi adhesit pospositis mundanis,
unde dictus est Vitus quasi vitem vel vitam vel virtutes tuens, id
est inspiciens. MODESTUS a modus et stans vel tenens, quasi in
modo stans vel modestiam et modum tenens non declinans ad
vitia. CRESCENTIA dicta est quia ex quo credidit, semper in amore
Dei crevit et ad eius servitium vel Crescentia dicitur a cerno crevi,
quod est prospicere, et sancta quia sancta id est celestia inspexit
et eis adhesit. GERVASIUS dictus est a gera quod est sacrum et vas
quia in eo sicut in vase optimo requievit virtutum collegium. PROTASIUS
dictus est a protos quod est primum et sios quod est Deus,
inde Protasius quasi primus, id est maximus deus, vel Protasius a
procul et stasis quod est stans, quasi procul stans a mundanorum
concupiscentia. JOANNES interpretatur Domini gratia; ia id est
Dominus vel Deus, an<n>a id est gratia, inde tam Baptista quam
evangelista dictus est Joannes ob excellentiam gratie quam uterque
meruit a Domino; vel ille dictus est sic quia fuit prenuntius
gratie vel initium bapti<s>matis per quod gratia ministratur, iste
vero ideo quia pre ceteris apostolis eum dilexit Jesus, et ob precipui
amoris gratiam super pectus Domini recubuit. JOANNES similiter
dictus est quidam martyr quia in eo fuit gratia Dei. PETRUS dictus
est a petros quod est durum, quia durus et firmus fuit in fide, vel
sic dictus est a petra, id est a Christo super quem fundata est Ecclesia
et cui successit in regimine Ecclesie; hic dictus est bariona
id est filius columbe et simplicitatis; bar lingua syra filius, Jona
lingua hebraica columba interpretatur; hic dictus est Cephas a
cephas quod est caput, quia caput sit et princeps apostolorum constitutus;
hic dictus est Simon a sin quod est cum et machia quod
est pugna, inde Simon quasi compugnans quia contra vitia et
peccata pugnavit, vel Simon <h>ebraice latine interpretatur audiens
vel obediens, vel dicitur Petrus quasi p<e>ne totus ruens,
cum ad vocem ancille negavit Dominum. PAULUS primo dictus est
Saulus quod hebraice tentatio vel angustia dicitur, quia prius in
tentatione Ecclesie sit versatus; persequebatur enim christianos,
unde hoc nomen habuit, postea mutato nomine dictus est Paulus
quod interpretatur mirabilis vel electus vel requies; mirabilis quia
multa signa fecit, quia verbum Domini omnibus gentibus predicavit;
electus quia in Actibus apostolorum sanctus Spiritus dicit:
"segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus <ad> quod elegi
eos"; requies quia ab iniquitatibus seculi et persecutionibus christianorum
requievit adveniente gratia Spiritus sancti, et secundum
hoc derivatur Paulus a pausa quod est requies, vel Paulus dicitur
a paulus a um quod est parvus et modicus, inde Paulus dictus est
quia humilis et modicus et temperatus fuit, unde ipse ait: "ego sum
minimus apostolorum qui non sum dignus...". PROCESSUS dictus
est a procedo procedis quod est anteriora petere, quia ad anteriora
cessit, id est meliora scilicet celestia, non respiciens retro. MARTINIANUS
dicitur quasi Martem tenens, id est bellum contra vitia.
MARGARITA dicta est a margarita gemma pretiosa et candidissima,
quia pretiosa fuit inter virgines et induta candore virtutum.
QUIRICUS dictus est a quirito tas quod est militare, quia Domino
militavit, vel sic dictus est a quiris quod est <h>asta, quia <h>asta<m>,
id est vexillum fidei christiane, in se erexit contra vitia et
paganos. JULITTA dicta est quasi virago a julos prima barba, scilicet
lanugo, et stasis quod est stans, inde Julitta quasi julista, id est
in fortitudine stans; nam barba signum est fortitudinis, vel Julitta
quasi jugulans lites, scilicet carnis et vitiorum. ALEXIUS dictus
est ab a quod est valde et lexis quod est sermo, inde Alexius quasi
valde in verbo Domini robustus, vel Alexius quasi ambiexius ab
ambio bis et xios quod est circulus, inde Alexius quasi ambiens
circulum a Creatore incipientem et in Creatorem desinentem, quod
quilibet sapiens debet facere, scilicet ut a Deo incipiat et in Deo
desinat; qui enim a Deo incipit et ad eum non revertitur Gehenne
sentiet aculeos. PRAXEDES dicta est quasi viridis a prasim quod
est viride, inde Praxedes quia viruit et floruit flore virginitatis.
MARIA dicta est a manens et rea, quasi manens rea, quia diu mansit
rea, vel sic dicta est a mari propter claritatem quia postea meruit
illuminari et clara fieri; MAGDALENA dicta est a Magdalo oppido
unde fuit, vel Magdalena interpretatur turris, unde predicta
Maria dicta est Magdalena quia turrim humilitatis ascendit, et declinatur
Magdalenus, a, um, et tunc est accentus super hanc
syllabam le. Item declinatur grece Magdalene Magdalenes Magdalene
Magdalenen, et tunc est accentus in ultima syllaba. APOLLINARIS
dictus est ab a quod est sine et polluo quod est turpare,
et ares quod est virtus, inde APOLLINARIS quasi virtus sine pollutione
vitiorum, vel sic dicitur ab a quod est valde et pollis quod est
flos farine, et ares, inde Apollinaris quasi virtus valde pura et sinceris.
CHRISTOFORUS dictus est a Christo et foros quod est ferre,
quasi pro Christo ferens, quia amore Christi multa sustinuit, vel
Christoforus dicitur quasi chrysoforus a crysis quod est aurum
et forus quod est tabulatum navis, quasi aureum tabulatum, id
est optimum et firmum sustentamentum fidei. SIMPLICIUS dictus
est a simplicitate, quasi sine plica falsitatis. BEATRIX, -CIS, quasi
beatitudinem capiens; Beatrix dicitur a beata et ares quod est virtus,
quasi beata virtus. CELSUS dictus est quasi celestia suspiciens.
ABDON dicitur ab abditus et on quod est totum vel omne, inde
Abdon quasi abditus id est remotus ab omni inquinamento vitiorum.
SEN<N>EN dicitur a senos quod est sensus et en quod est in;
inde Sen<n>en quasi in sensu, vel Se<n>nen quasi senex et sine
etate, tamen sensu. GERMANUS dictus a germine et ana quod est
sursum, quasi supernum germen, quia germinavit florem honestatis
et fructum suavitatis. PETRUS AD VINCULA dicitur quia tali die
solutus fuit a vinculis, unde potius debet dici Petrus a vinculis.
GAUDENTIUS dicitur a gaudio beatitudinis quam acquisivit, vel
Gaudentius quasi gaudens Deo, a gaudens et theos quod est Deus.
TRANSFIGURATIO DOMINI dicitur, quia tali die transfiguravit se
et mutavit se in aliam figuram coram quibusdam sanctis apostolis,
sicut in Evangelio legitur. SISTUS quasi sic status, id est
quasi divinus status, a sios quod est Deus et status, vel Sistus a
sistor, -ris, quasi firmus et fixus in fide. DONATUS quasi a Deo natus,
vel Donatus quasi donum Dei, a donum et theos quod est Deus.
CYRIACUS a cirix quod est predicator et a cos quod est cura, inde
dictus est Cyriacus quia sua predicatione multos a vitiis curavit.
LARGUS dicitur a largitate et [h]abundantia gratie divine, vel Largus
quasi lac rigans, quia lacte minorum sententiarum rigavit parvulos
et pane maiorum sententiarum cibavit validos in fide. SMARAGDUS
dicitur a smaragdos quod est viror, quia viruit flore honestatis
et floruit fructu bone operationis. ROMANUS dictus est
quasi remanus a rema quod est verbum et ana quod est sursum,
quasi supernum verbum, quia omnibus verbum Dei annuntiavit.
LAURENTIUS dictus est quasi lauream tenens, id est coronam et victoriam
in martyrio; laurea dicitur corona data pro victoria, vel
Laurentius a laus et renitens quod est splendens, inde Laurentius
quasi laus renitens, id est splendens splendore virtutum. <H>IP<P>OLYTUS
dictus est quasi iperolitus, ab iper quod est super et
olon quod est totum, inde <H>IP<P>olytus quasi totus deditus supernis,
vel <H>ip<p>olytus quasi iperlitus ab iper et litos quod
est lapis, quasi super lapidem angularem, id est Christum, fundatus.
CASSIANUS dictus est sic quasi redolens odore virtutum, a casia
herba redolente, vel dictus est a cassis, -dis, quod est galea, et ana
quod est sursum, quia supernam galeam accepit, id est verbum et
gratiam Dei. EUSEBIUS dictus est ab eu quod est bonum et sebes
quod est pietas, inde Eusebius quasi bonus et pius erga Deum.
ASSUMPTIO SANCTE MARIE dicitur, quasi ad superiora sumptio.
Tali enim die, cum mortis nexibus deprimi non posset, ab angelis
in celum est assumpta, et, ut credimus, ad dexteram Filii collocata,
ad quem intercedere pro nobis non cessat. TIMOTHEUS quasi timor
Dei, vel quasi redolens Deus, sic dictus a t<h>ymo flore valde redolente,
et theos quod est Deus. SYMPHORIANUS dictus est quasi
symphonianus, a symphonia, id est concordia virtutum quam
habuit remota discordia vitiorum. BARTHOLOMEUS dicitur a bar
quod est filius, et tholos quod est summitas et moys quod est aqua;
inde dicitur Bartholomeus secundum interpretationem filius suspendentis
aquas, id est Dei, qui mentes doctorum sursum elevat
unde inferius aquas distillat, vel interpretatur filius suspendentis
me. AUGUSTINUS dictus est ab augeo et astin quod est civitas et
sursum, inde Augustinus quasi augens supernam civitatem <ad>
gentes predicando et ad fidem <conver>tendo, vel augens civitatem
Superni, id est Ecclesiam Dei, tum scriptorum multitudine
tum gentium conversione.
.
|
480
485
490
495
500
505
510
515
520
525
530
535
540
545
550
555
560
565
570
575
580
585
590
595
600
605
610
615
620
625
630
635
640
645
650
655
660
665
670
675
680
685
690
695
700
705
710
715
720
725
730
735
740
745
750
755
760
765
770
|