Boncompagnus de Signa: Ysagoge

62


quoniam solivagus in deserto videor sine vobis permanere.
Vestram igitur amicitiam.»
«Tanta inter nos olim viguit dilectio pura et societas salubris
extitit et fidelis quod dictis actibus atque unum et idem ab
omnibus videbamur. Cuius rei gratia modo de vobis tamquam
de karissimo et speciali amico confido idcirco vestrum
auxilium non dubito implorare. Quocirca.»
«Quia sumus purissime dilectionis vinculo copulati et a
pluribus unum esse par amicorum videmur, vos in meis
negotiis cum magna fiducia compello, ut vestro suffragio
fultus quod affecto perficere possim. Quocirca.»
«Gaudio ineffabili videor iocundari quotiens vestre
dulcissime recordor societatis, quoniam gaudiis multiplicibus
iugiter vigebamus utebamur verbo suavissimo ad
invicem referentes. Quocirca.»
«Quia vos specialem et karissimum teneo amicum, sine
vestro consilio nec debeo nec possum aliud inchoare si
etiam ad meum quamplurimum redundaret honorem.
Quapropter.»
«Quoniam super cunctos meos amicos vos dilexi et diligo
animi affectione, sine vestro consilio nolo nec nolui aliquid
inchoare quia me nosco vestro consilio proficuum fore
consecuturum. Quocirca.»
15 Sic possunt exordiri consules quando scribunt consulibus
alterius civitatis:
«Cum nostri predecessores cum vestris pacis et dilectionis
fuerint vinculo copulati, nos eorum vestigia per omnia
imitari volentes pacem et unitatem vobiscum affectamus
omni tempore retinere. Quapropter.» «Quia nostri
predecessores cum vestris se non modicum omni tempore
dilexerunt obsequia grata sepius ad invicem conferentes, ad
vos tamquam ad amicos dominabiles recurrimus auxilium

Torna all'inizio