Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 209


spectans denuo sibi per sedem apostolicam potenti
subsidio subveniri, angustata per mare ingenti
navigio et per terram exercitu copioso,
tamdiu Corrado praedicto parere aggressi resistentia
recusavit, quamdiu defensoribus victualia
duraverunt; quibus omnino deficientibus, aliquamdiu
ad carnes morticinas animalium hebetum,
quas palatus naturaliter aspernatur humanus,
nec non ad herbas neglettibiles, quibus vix
brutum pascitur animal, urticas videlicet atque
malvas, frondesque ficuum et aliarum arborum,
ora famelica converterunt. Iis autem postmodum
cum longa terrae vastatione consumptis, nullum
civitati praedictae sede apostolica destinante subsidium,
urgenti iugo colla necessario fatigata
submisit, antiquis moenibus et muris altissimis
funditus interdum propter hujusmodi pertinaciam
desolata. Tandem idem Corradus in regno
praedicto plenum per violentiam et per amicitiam
etiam sine obice principatum coepit in olla
paternae nequitiae veneno ebulliente fervescere,
ac succedens vitiose vitio genitoris, complices et
fautores quondam Caesaris studuit excitare sepultos,
et factos jam hebetes perdito capite contra
redivivam ecclesiam provocare, totamque
partem gebellinam adeo nisus est diversorum subsidiorum
fovere vigore, ac relevare qui ceciderant
pene superbos, quod nec in patrimonio ecclesiae
absque persecutionis durae iaculis summus
pontifex morari tute valebat, nec apud Italicos
pro publicae salutis emolumento aliquid
exercere. Unde dominus Innocentius praedictus,
videns ex tempestatis tantae procella sentinam apostolicae
naviculae aqua amaritudinis plenam,
Perusium naufragus usque perrexit; ibique rege
Corrado agente in Apulia, morabatur. Sane,
Manfredo in fraterna gratia persistente, quem
nondum suae sortis fortuna tetigerat, sed necdum
excogitatae in fratrem fraudis fomite revelato,
Corradus praedictus, in regali pompa deliciis affluens,
cum eodem Manfredo multisque proceribus
alamannis, et regni baronibus, et nobilibus
aliis, in pacis tranquillitate saluberrima regni
temperatione perfruitur, oculorum in rerum
varietate grata speculatione depascitur, sonoris
delectatur auditibus, et harmonicis delectationibus
inaestimabili modulatione pacatur, suavissimis
iocundatur odoribus, et epulatione gusti necessaria
delinitur. Favet Manfredo affectione fraterna,
et eum honorat adeo, ac si ambos unus
uterus peperisset. Manfredus enim respective lucifer
dici poterat in tota posteritate caesarea,
tum quia prae tabili forma decorus, et literaturae
dotibus redimitus alios meritis excellebat,
tum etiam quia se industriose omnibus reddebat
amabilem, et baronum sensus blandimentis noverat
placibilibus demulcere, et ceterorum se moribus
conformare.

Torna all'inizio