non ociose, quia summam disputacionem habuimus cum  
Patriarcha Grecorum et toto concilio eorum in pallacio  
sancte Sophie, ubi Deus fecit in nobis novum miraculum, dans nobis  
os et sapienciam cui non potuerunt resistere, et se necessario  
esse scismaticos confiteri conpulsi sunt, nichil in sue dampnacionis  
pallium pretendentes nisi superbiam intolerabilem presulum  
Romanorum. 
5. Inde navigavimus mare Maurum et in octo diebus pervenimus  
in Caffa, ubi multarum sectarum sunt christiani. Inde  
ad primum Thartarorum Imperatorem Usbec pervenimus et  
obtulimus litteras, pannos, dextrarium, cytiacam et dona Pape,  
et post hiemem bene pasti, vestiti et remunerati magnifice et  
cum eius equis et expensis pervenimus in Armalec imperii medii,  
ubi fecimus ecclesiam, emimus aream, fecimus fontes, cantavimus  
missas et baptisavimus plures, libere et publice predicantes, non  
obstante quod anno precedenti solempne martyrium passi sunt  
ibidem pro Christo Episcopus et sex alii fratres Minores, miraculis  
coruscantes, quorum nomina: frater Rychardus Episcopus,  
natione Burgundus; frater Franciscus de Alexandria; frater  
Paschalis Hyspanus, qui fuit propheta et  vidit celum apertum  
et predixit sibi et sociis suis martyrium et Thartaros de Saray 
  |  
  |