Gallorum peremit, Mediolanum expugnavit, grandem praedam  
Romam pertulit. ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti  
inposita humeris suis vexit. 
Minucio Rufo, P. Cornelio consulibus Histris bellum inlatum  
est, quia latrocinati navibus Romanorum fuerant, quae  
frumenta exhibebant,  || ac multo Romanorum sanguine fuso ||  
 perdomiti sunt.  || hac tempestate Iudaeorum pontifex Simon  
Oniae filius extitit. ||  eodem anno bellum Punicum secundum  
Romanis inlatum est per Hannibalem Carthaginiensium ducem,  
qui  || iamdudum Hamilcari patri ad aras iuraverat, cum adhuc  
novem esset annorum, se, ut primum posset, adversus Romanos  
pugnaturum. || Hannibal ergo  Saguntum Hispaniae civitatem  
Romanis amicam obpugnare adgressus est, annum agens  
vicesimum aetatis, copiis congregatis centum quinquaginta milium.  
huic Romani per legatos denuntiaverunt, ut bello abstineret.  
his legatos admittere noluit. Romani etiam Carthaginem  
miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra  
socios populi Romani gereret. dura responsa a Carthaginiensibus  
data sunt. Saguntini interea fame victi sunt captique ab  
Hannibale ultimis poenis afficiuntur.  || quibus hoc ante portenderat  
triste prodigium; nam cum paene enixa mulier esset,  
infans in uterum regressus civitatis excidium significavit, ||  
huius tantae cladis auctor Hannibal poscitur; tergiversantibus  
Poenis dux legationis: quae, inquit, mora est? Fabius; in  
hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis? succlamantibus:  
bellum, igitur, inquid, accipite, et excusso in media  
curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum  
ferret, effudit. ||  
 Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus  
est, Ti. Sempronius in Siciliam. bellum Carthaginiensibus  
indictum est. Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale  
Pirinaeum transivit. Alpes adhuc tum ea parte invias sibi  
patefecit. traditur ad Italiam LXXX milia peditum, X milia equitum,  
septem et XXX elephantos adduxisse. interea multi Ligures  
et Galli Hannibali se coniunxerunt. Sempronius Gracchus cognito 
  |  
  |